라틴어 문장 검색

Verum in his quae vel exhibenda sunt amico, vel pro amico toleranda, quis servandus sit modus, quae cautio adhibenda, non est temporis huius evolvere.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:25)
Age iam precor, et in ipsis officiis amicorum quis servandus sit modus, vel prae cautio adhibenda, nobis expone.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:28)
Sunt vitia quaedam quibus si quilibet fuerit involutus, non diu amicitiae leges vel iura servabit.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:20)
At cum stulto diu servare amicitiam quis non credat impossibile?
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:33)
qui iracundiam patientia comprimant, levitatem servata gravitate cohibeant, suspiciones dilectionis contemplatione propellant.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:10)
vel si qui eorum quos eligendos dixisti, aut in ea ipsa vitia, aut in alia forte deteriora corruerint, qualis eis servanda sit fides, qualis exhibenda gratia.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:5)
Si tamen haec omnia patiaris ab illo quem semel in amicitiam suscepisti, non statim eam rumpendam dicimus, sed paulatim solvendam, talis que servetur antiquae amicitiae reverentia, ut licet ipsum a secretis tuis amoveas;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:37)
qui profecto germana et spiritali carent amicitia, propter se, et propter Deum et se expetenda, nec in se ipsis naturale amoris contuentur exemplar;
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:6)
Hi sunt, qui leves quoque amicorum transgressiones impatienter ferunt, austere corripiunt, et carentes discretione, magna neglegunt, contra minima quaeque se erigunt;
(DE AMICITIA, CAPUT XXI. Discretio. 1:2)
confundunt omnia, non locum servantes ubi, non tempus quando, non personas, quibus quaelibet vel publicare conveniat, vel celare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXI. Discretio. 1:3)
Sane hanc in amicitia virtutem satis facile probatu est, qua si quis caruerit, instar navis absque gubernaculo pro impetu spiritus instabili et irrationabili semper motu feretur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXI. Discretio. 1:6)
Quod si forte de omnibus difficile inventu sit in praesenti, cum id nobis in futurum servetur, quanto plures nobis abundant huiusmodi, tanto nobis feliciores aestimabimus?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:28)
Non enim amicitia recte colitur, a quibus aequalitas non servatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:43)
ut qui dat, servet hilaritatem;
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:19)
Sic et nos debemus amicorum necessitates subtilius explorare, petiturum beneficiis praevenire, talem in dando modum servare, ut ille gratiam videatur praestare qui accepit, magis quam ille qui dedit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION