라틴어 문장 검색

duodetriginta milia hostium occisa Antias Valerius scribit, capta tria milia et quadringentos, signa militaria centum viginti quattuor, equos mille ducentos triginta, carpenta ducenta quadraginta septem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 431:1)
in eo triumpho Gallicis carpentis arma signaque et spolia omnis generis travexit et vasa aenea Gallica et cum captivis nobilibus equorum quoque captorum gregem traduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 455:2)
et arma spoliaque multa Gallica carpentis travecta, duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 73:1)
maiores vestri ne vos quidem, nisi cum aut vexillo in arce posito comitiorum causa exercitus eductus esset, aut plebi concilium tribuni edixissent, aut aliquis ex magistratibus ad contionem vocasset, forte temere coire voluerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 163:1)
quattuor milia militum amissa, et legionis secundae signa tria, undecim vexilla socium Latini nominis in potestatem hostium venerunt, et arma multa, quae, quia impedimento fugientibus per silvestres semitas erant, passim iactabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 214:1)
sed vexillum significat, quod est tractum a veli diminutione, ut 'velum vexillum'. ab arce quoniam vexillum in arce poni solebat, quod esset specimen imperati exercitus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 117)
ibi ei carpento sedenti cum uxore aquila suspensis demissa leniter alis pilleum aufert, superque carpentum cum magno clangore volitans, rursus velut ministerio divinitus missa capiti apte reponit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 366:2)
et nocte concubia vexillum in domo Germanici situm flagitare occipiunt, concursuque ad ianuam facto moliuntur foris, extra- ctum cubili Caesarem tradere vexillum intento mortis metu subigunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION