라틴어 문장 검색

Etiam si quis tam bene iam purgavit animum, ut nihil obturbare eum amplius possit ac fallere, ad innocentiam tamen peccando pervenit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 36:1)
mollissimo genere poenae contentum esse debere patrem dixit in filio adulescentulo impulse in id scelus, in quo se, quod proximum erat ab innocentia, timide gessisset ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 96:2)
Supervacuum est hoc loco admonere, ne facile credat, ut verum excutiat, ut innocentiae faveat et, ut appareat, non minorem agi rem periclitantis quam iudicis sciat;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 123:1)
In qua civitate raro homines puniuntur, in ea consensus fit innocentiae et indulgetur velut publico bono.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 136:1)
et ut generosi ac nobiles equi melius facili freno reguntur, ita clementiam voluntaria innocentia impetu suo sequitur, et dignam putat civitas, quam servet sibi.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 139:2)
O vocem publica generis humani innocentia dignam, cui redderetur antiquum illud saeculum !
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 4:3)
Nihil ergo prodest innocentia ad omnem legem exacta, nihil antiqua frugalitas, nihil felicitatis summae potentia summa conservata abstinentia, nihil sincerus et tutus litterarum amor, nihil ab omni labe mens vacans ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 19:1)
et tua innocentia sub ictu est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 50:7)
" Rem difficilem optas humano generi, innocentiam ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 17:4)
Tunc centurio supplicio praepositus condere gladium speculatorem iubet, damnatum ad Pisonem reducit redditurus Pisoni innocentiam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 111:1)
Constituti sunt in eodem illo loco perituri tres ob unius innocentiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 112:4)
Praeter oculos eunt, adeoque in publicum missa nequitia est et in omnium pectoribus evaluit, ut innocentia non rara sed nulla sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 43:7)
omnia enim ista peccata apud aequum iudicem pro innocentia habent imprudentiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 142:2)
Ut hoc ita sit, quam angusta innocentia est ad legem bonum esse!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 150:2)
Sed ne ad illam quidem artissimam innocentiae formulam praestare nos possumus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 150:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION