라틴어 문장 검색

- Tankradus Bertranno indignatus, monet eum quantocius ab Antiochia discedere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 13:2)
Hac Baldewini super injuriis Tankradi audita querimonia, rex consilio suorum Tankrado legationem Antiochiae misit, ut ad eum et primos exercitus Christianorum descenderet;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 42:1)
Frater mi Tankrade, non justam rem exigis, nec adversus Baldewinum justam habens molestiam de aliquo loqui debes tributo, quod Antiochiae hactenus reddebant civitates, cum nihil inter nos de jure gentilium simus habituri in omnibus, quae Deus nostra subjiciet ditioni.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 44:2)
Interea dum in hac urbe Ptolemaide magna fieret desolatio, et vix catena portus hostibus obsisteret ne urbem apprehendissent, rex Baldewinus, et Bertrannus ab Antiochia et Rohas cum omni manu adhuc indivisa reditum parabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 58:3)
- Qualiter ducenta miltia Turcorum Turbaysel obsidentes, et Antiochiam tendentes, Gozelinus comes insecutus sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 75:3)
Sed post nimium laborem Turci videntes quomodo nihil proficiebant in demolitione et cavatione montium, abhinc Antiochiam profecti sunt cum centum millibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 76:2)
Decollato itaque tam impie et dolose filio Brodoan, Caesaream Philippi profecti sunt, quae sita est juxta montana Gybel, ab Antiochia diei [0692D] unius itinere:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 78:5)
- Congregatio Baldewini regis et Christianorum principum facta Antiochiae contra Turcos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 79:2)
Ursinus quoque de montanis Antiochiae, [0693B] Antevellus etiam et Leo frater ejus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 80:15)
Hi omnes milites Tankradi, de regno Antiochiae universi congregati sunt in civitate regia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 80:18)
Quadam vero luce exorta, Turci consilio inito, in terram Corrozan reversi sunt, eo quod nihil Antiochiae [0694B] nocere potuerunt, et Christianorum virtus illis obviam facta sit, nec bello nec sagittis absterreri potuerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 84:7)
Fessis itaque et exhaustis via difficili et opere et somno gravi immersis, in prima noctis vigilia Turci ac Sarraceni cum multis millibus in castris eorum ex improviso adfuerunt, pariterque universi defensores e praesidio erumpentes, signo et vociferatione audita, et usque mane dimicantes centum pedites detruncaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 92:2)
Quodam denique die post plurimos assultus et diutinos labores, dum paulisper a foris respiraret exercitus manusque contineret a belli opere, deintus vero Tyrii et eorum Turci milites silentium tenerent, sed tamen consilium iniissent quatenus in momento a portis in impetu castra regis irrumperent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:3)
- Qualiter rex Baldewinus Idumaeos mercatores spoliaverit, et quod Tankradus princeps Antiochiae obierit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 15:2)
Eodem anno Tankradus, qui Antiochiae praeerat, vehementi infirmitate [0700B] correptus, in Adventu Domini Jesu Christi morte occubuit, et in basilica B. Petri apostoli catholice sepultus, planctum magnum reliquit, omnibus prope positis mortem ejus audientibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION