라틴어 문장 검색

Attamen, si verum dicendum est, non aliud reperitur remedium praestantius contra potentiam nimiam procerum aut magistratuum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:5)
Attamen inventio iuvenum vivacior est quam senum, atque imaginationes in mentes eorum illabuntur melius et veluti divinius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:6)
Attamen si bene collocetur, virtutes splendere facit, vitia erubescere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:14)
Attamen fidem illis adhibebant potius ut rimatoribus bonis et susurronibus quam aut magistratibus aut ministris publicis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:17)
Attamen huiusmodi homines apud dominos suos saepenumero in summo pretio habentur, siquidem officiosi sunt et susurros fere commutant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:10)
Attamen ubi nulla insignis cernitur in meritis dissimilitudo, praestat mediocribus patrocinari quam eminentioribus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:13)
Attamen plurium potestati subiici, et veluti in partes distrahi, adhuc peius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:26)
Attamen sine controversia huiusmodi ingeniis in civilibus aliquando uti protest.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:9)
Attamen oriens et occidens coeli climata non determinant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 6:6)
Quantum ad armorum et telorum genus, illorum mutationes sub observationem vix cadunt, attamen et haec ipsa periodis et vicissitudines suas sortiuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 8:2)
Nec credas quod philosophus qui vitam suam posuit in studio sapientiae, contradixit veritati fidei catholicae in aliquo, sed magis studeas, quia modicum habes intellectum respectu philosophorum qui fuerunt et sunt sapientes mundi, ut possis intelligere sermones eorum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:3)
Attamen sunt quaedam vocabula graeca adeo frequenter in libris Celsianis obvia, eaque latinam scribendi rationem imitantia (cf.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.50)
Thierkunde, p. 295. Attamen grus a Celso recensetur inter grandes aves quae sunt generis valentissimi in quo plurimum alimenti est.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).387)
attamen invitam blande vestigat et ultro ambit honor:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:3)
Attamen quia id facere gregibus amplis videtur operosum, commodissimum est haras ita fabricare, ut limen earum in tantam altitudinem consurgat, quantam possit nutrix evadere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION