라틴어 문장 검색

quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti serpentis cauda, procero corpore, utrumque sit libitum in multas partis discidere ferro, omnia iam sorsum cernes ancisa recenti volnere tortari et terram conspargere tabo, ipsam seque retro partem petere ore priorem, volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:12)
Principio quoniam mittunt in rebus apertis corpora res multae, partim diffusa solute, robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem, et partim contexta magis condensaque, ut olim cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae, et vituli cum membranas de corpore summo nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens exuit in spinis vestem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:1)
quod testantur caudae Tritonum humi mersae et absconditae.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 4:2)
Hinc et Phoenices in sacris imaginem eius exprimentes draconem finxerunt in orbem redactum caudamque suam devorantem, ut appareat mundum et ex se ipso ali et in se revolvi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 12:1)
et post nodum caudae revocantur ad capulum caducei ornanturque alis ex eadem capuli parte nascentibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 16:3)
Prima hominis facies, et pulchro pectore virgo Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix, Delphinum caudas utero conmissa luporum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:3)
Mox ubi se saevae stimulavit verbere caudae Erexitque iubas, vasto et grave murmur hiatu Infremuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:32)
tu, qui flagrante minacem Scorpion incendis cauda, chelasque peruris, Quid tantum, Gradive, paras?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:12)
Aspidas ut Pharias cauda sollertior hostis Ludit, et iratas incerta provocat umbra:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:5)
spinaque vagi torquente Cerastae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:53)
Et Natrix violator aquae, Iaculique volucres, Et contentus iter cauda sulcare Pareas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:57)
- conviva nec ultimus haesi, Sed nec costa data est caudave missa mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLVIII7)
Boletos imitatur et botellos, Et caudam cybii brevesque maenas.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXI5)
Mollis in aequorea quae crevit spina Ravenna, Non erit incultis gratior asparagis.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXI Asparagi1)
Lambere quae turpes prohibet tua prandia muscas, Alitis eximiae cauda superba fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXVII Muscarium pavoninum1)

SEARCH

MENU NAVIGATION