라틴어 문장 검색

Num igitur magis oleo causa est coaguli celerioris quod et levigatius et spissius est?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 30:1)
pars aegra et marcida pendet, Pars micat et celeri venas movet improba pulsu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:61)
Nam mitis in alto Iuppiter occasu premitur, Venerisque salubre Sidus hebet, motuque celer Cyllenius haeret, Et coelum Mars solus habet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:13)
Delabitur inde Vulturnusque celer, nocturnaeque editor aurae Sarnus, et umbrosae Liris per regna Maricae Vestinis impulsus aquis, radensque Salerni Culta Siler, nullasque vado qui Macra moratus Alnos, vicinae percurrit in aequora Lunae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:56)
Qua celer et ripis descendens Marsya rectis Errantem Maeandron adit, mixtusque refertur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:16)
non hasta viris, non letifer arcus, Telum flamma fuit, rapiensque incendia ventus Per Romana tulit celeri munimina cursu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:53)
Noluit Illyricae custos Octavius undae Confestim tentare ratem, celeresque carinas Continuit, cursu crescat dum praeda secundo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:15)
En, quantum Tigris, quantum celer ambit Orontes, Assyriis quantum populis telluris Eoae Sufficit in regnum, subitum bellique tumultu Raptum clausit opus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:21)
non segnior extulit illum Saltus, et in medias iecit super arma catervas, Quam per summa rapit celerem venabula pardum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:44)
nunquamque celer, nisi mixtus, Enipeus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:59)
Nisi summa dies cum fine bonorum Adfuit, et celeri praevertit tristia leto, Dedecori est fortuna prior.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:13)
Risit Tuscus eques, paupertatemque malignam Reppulit et celeri iussit abire fuga.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LV4)
Lubrica Corycio quamvis sint pulpita nimbo Et rapiant celeres vela negata Noti, Securos pueri neglecta perambulat artus, Et nocet artifici ventus et unda nihil.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXVIII3)
Lydia tam laxa est, equitis quam culus aheni, Quam celer arguto qui sonat aere trochus, Quam rota transmisso totiens inpacta petauro, Quam vetus a crassa calceus udus aqua, Quam quae rara vagos expectant retia turdos, Quam Pompeiano vela negata noto, Quam quae de pthisico lapsa est armilla cinaedo, Culcita Leuconico quam viduata suo, Quam veteres bracae Brittonis pauperis, et quam Turpe Ravennatis guttur onocrotali.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXI1)
Inde tragus celeresque pili mirandaque matri Barba, nec in clara balnea luce placent.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXII6)

SEARCH

MENU NAVIGATION