라틴어 문장 검색

Satis enim nobis, si modo in philosophia aliquid profecimus, persuasum esse debet, si omnes deos hominesque celare possimus, nihil tamen avare, nihil iniuste, nihil libidinose, nihil incontinenter esse faciendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 45:5)
de eius deliberatione et consultatione quaerimus, qui celaturus Rhodios non sit, si id turpe iudicet, sed dubitet, an turpe non sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 62:5)
tu cum horninibus consulere debeas et servire humanae societati eaque lege natus sis et ea habeas principia naturae, quibus parere et quae sequi debeas, ut utilitas tua communis sit utilitas vicissimque communis utilitas tua sit, celabis homines, quid iis adsit commoditatis et copiae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 64:3)
Aliud est celare, aliud tacere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 64:5)
neque ego nune te celo, si tibi non dico, quae natura deorum sit, qui sit finis bonorum, quae tibi plus prodessent cognita quam tritici vilitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 64:6)
Non igitur videtur nec frumentarius ille Rhodios nec hic aedium venditor celare emptores debuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 71:1)
Neque enim id est celare, quicquid reticeas, sed cum, quod tu scias, id ignorare emolumenti tui causa velis eos, quorum intersit id scire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 71:2)
Hoc autem celandi genus quale sit et cuius hominis, quis non videt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 71:3)
Haec sunt, quae conturbent in deliberatione non numquam, cum id, in quo violatur aequitas, non ita magnum, illud autem, quod ex eo paritur, permagnum videtur, ut Mario praeripere collegis et tribunis plebi popularem gratiam non ita turpe, consulem ob earn rem fieri, quod sibi turn proposuerat, valde utile videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 103:1)
Cadit ergo in virum bonum mentiri emolumenti sui causa, criminari, praeripere, fallere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 103:6)
Spectant etiam ad causam facti motus animorum, si ira recens, si odium vetus, si ulciscendi studium, si iniuriae dolor, si honoris, si gloriae, si imperi, si pecuniae cupiditas, si periculi timor, si aes alienum, si angustiae rei familiaris, si audax, si levis, si crudelis, si impotens, si incautus, si in- sipiens, si amans, si commota mente, si vinolentus, si cum spe efficiendi, si cum opinione celandi aut, si patefactum esset, depellendi criminis vel perrumpendi periculi vel in longinquum tempus differendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 32장 2:4)
viaticum Crassipes praeripit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 5 4:2)
quae non quo te celem non perscribo sed quia δυσεξείλητα sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 10 6:9)
sed quid praeripio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 17 2:8)
sed alterum mihi est certius, nec praeripiam tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION