라틴어 문장 검색

petierunt censuram principes civitatis, C. Valerius Laevinus, L. Postumius Albinus, P. Mucius Scaevola, M. Iunius Brutus, C. Claudius Pulcher, T. Sempronius Gracchus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 151:2)
in equitibus recensendis tristis admodum eorum atque aspera censura fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 171:1)
Iam tu autem nobis praeturam geris?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 185)
At unum a praetura tua, Epidice, abest.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 189)
P. Scipio, Pauli filius, et bis consul fuit et triumphavit et censura functus est et collega in censura L. Mummi fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 10:2)
primores patrum, quamquam deminutum censurae ius noluissent, exemplo acerbitatis censoriae offensos, quippe cum se quisque diutius ac saepius subiectum censoribus fore cerneret quam censuram gesturum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 257:2)
P. Clodius, cum statuisset omni scelere in praetura vexare rem publicam videretque ita tracta esse comitia anno superiore ut non multos mensis praeturam gerere posset, qui non honoris gradum spectaret, ut ceteri, sed et L. Paulum conlegam effugere vellet, singulari virtute civem, et annum integrum ad dilacerandam rem publicam quaereret, subito reliquit annum suum seseque in proximum transtulit, non, ut fit, religione aliqua, sed ut haberet, quod ipse dicebat, ad praeturam gerendam, hoc est ad evertendam rem publicam, plenum annum atque integrum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION