라틴어 문장 검색

- Baldewinus et Tankradus bellum conserunt, in quo Tankradus inferior inventus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 31:2)
Baldewinus videns arcem praesidii Samusart insuperabilem, et in ea Turcos bello fortissimos et indefessos, apud S. Joannem, quod erat in praesidio non longe ab arce, suos in lorica, galea et equo reliquit, qui semper Turcis ad resistendum occurrerent, et belli assiduitate vexarent:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 42:9)
miles irreprehensibilis et in omni bellorum consilio et actione utilis, de domo ducis Godefridi, semper secretorum illius ante omnes conscius.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 54:6)
Idem vero Baldewinus sic de die in diem bellis ac triumphis magis ac magis accrescens, ex consilio duodecim praefectorum civitatis, uxorem nobilissimam de genere Armenio magnificis et legalibus duxit nuptiis, filiam cujusdam principis et fratris Constantini, nomine Taphnuz, [0456C] qui in montanis praesidia et plurimas munitiones obtinebat, quorum universorum haeredem Baldewinum constituit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:8)
miscentur utrinque vehementi impetu agmina fidelium et infidelium et belli sudore fervescunt, caedes et strages operantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 70:10)
Sero, ut nostis, commisimus bellum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 72:13)
Nullus quidem ab his percussus tunc aut vulneratus est praeter Arnolphum de Tyrs castello, qui eques semper bello fervidus fuit et providus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 94:3)
» Ad haec verba pontificis dux Godefridus, in officio belli semper indeficiens, in auditu et praesentia convocatae legionis sic respondit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 120:9)
Haec certamina, et Christianorum recens victoria una die acta sancta sunt mense Martio:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:16)
et viri Turcorum, tam qui in bello ceciderunt quam qui in undis perierunt, mille et quingenti computati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:17)
Equi eorum cursu et bello doctissimi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:10)
denuo cum his bellum commisi, sed frustra consumpto labore, vix per juga montium manus illorum evasi, non paucos meos occisos reliqui.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:15)
Qui omnia prospere succedere, Christianos triumphare, facili bello superare regem promiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:2)
Turci itaque, hac subita vociferatione et tumultu buccinarum cornuumque stridore expergefacti, ad arma festinant, arcus et sagittas arripiunt, turres defensant, utrinque ad invicem gravia certamina a sursum et deorsum conserentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 44:1)
Ex his vero trecentis, triginta praecedentes, viri belli peritissimi, et equo agillimi, ad muros et portas civitatis frena laxant, post terga sociis in valle quadam relictis ad insidias et incursus fidelium, si forte praemissos triginta usque in vallem insequerentur, et in impetu irruerent super latentes viros.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 54:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION