라틴어 문장 검색

et cum lustrabimus agros sic supra "cum fa- ciam vitulam pro frugibus". 'lustrare' hic circuire:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 751)
licet alii a circumeundo dicant circenses vocari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 188)
Quod si tales dei sunt ut rebus humanis intersint, Natio quoque dea putanda est, cui cum fana circumimus in agro Ardeati rem divinam facere solemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 47:1)
illum circumire veteranos ut acta Caesaris sancirent idque se facturos esse iurarent, ut castra omnes haberent eaque duoviri omnibus mensibus inspicerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 4:5)
itaque cum equites nostrum cornu circumire vellent, recipere me coepi et levem armaturam opponere Maurorum equitibus, ne aversos nostros adgrederentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 30 3:4)
Laudavimus dictum Trimalchionis et circumeuntem puerum sane perbasiamus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 41:14)
Nam puer quidem, qui ceciderat, circumibat iam dudum pedes nostros et missionem rogabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 54:5)
Mox in publicum prosilio furentisque more omnes circumeo porticus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 82:2)
Nam et dum lavor ait paene vapulavi, quia conatus sum circa solium sedentibus carmen recitare, et postquam de balneo tanquam de theatro eiectus sum, circuire omnes angulos coepi et clara voce Encolpion clamitare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:10)
Sed finge navem ab ingenti posse cursu deflecti et Licham non utique circumiturum aegrorum cubilia:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:18)
Tum circumeunti fuerat quod iter longius Effecit brevius:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus respondet garrulo.3)
quid suburbanum amoenissimum, quid illa porticus verna semper, quid platanon opacissimus, quid euripus viridis et gemmeus, quid subiectus et serviens lacus, quid illa mollis et tamen solida gestatio, quid balineum illud quod plurimus sol implet et circumit, quid triclinia illa popularia illa paucorum, quid cubicula diurna nocturna?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 1:2)
Itaque prenso amicos, supplico, ambio, domos stationesque circumeo, quantumque vel auctoritate vel gratia valeam, precibus experior, teque obsecro ut aliquam oneris mei partem suscipere tanti putes.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 5:2)
Adiacet gestationi interiore circumitu vinea tenera et umbrosa, nudisque etiam pedibus mollis et cedens.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 15:1)
ab his gestatio in modum circi, quae buxum multiformem humilesque et retentas manu arbusculas circumit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION