라틴어 문장 검색

frustra hoc epitheton notant critici, quasi circumeuntes rogos alia arma habere debuerint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1882)
nam circumire insidiantum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7672)
sicut amburbale vel amburbium dicitur sacrificium, quod urbem circuit et ambit victima.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 775)
et cum lustrabimus agros sic supra "cum fa- ciam vitulam pro frugibus". 'lustrare' hic circuire:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 751)
licet alii a circumeundo dicant circenses vocari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 188)
instabiles animos suadentes inanem vagandi licentiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1051)
"sic nec dubitandum ei de cetero est nec vagandum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:11)
quae eadem Diana Omnivaga dicitur non a venando sed quod in septem numeratur tamquam vagantibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 68:6)
Quod si tales dei sunt ut rebus humanis intersint, Natio quoque dea putanda est, cui cum fana circumimus in agro Ardeati rem divinam facere solemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 47:1)
es enim ita ingressus, ut, quae ipse reperias, tribuere aliis malis quam, ut facit apud Platonem Socrates, ipse fingere et illa de urbis situ revoces ad rationem, quae a Romulo casu aut necessitate facta sunt, et disputes non vaganti oratione, sed defixa in una re publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 34:2)
Et, si stellarum motus cursusque vagantis Nosse velis, quae sint signorum in sede locatae, Quae verbo et falsis Graiorum vocibus erant, Re vera certo lapsu spatioque feruntur, Omnia iam cernes divina mente notata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 28:4)
Quae est igitur natura, quae volucris huc et illuc passim vagantis efficiat ut significent aliquid et tum vetent agere, tum iubeant aut cantu aut volatu?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 118:5)
et, si stellarum motus cursusque vagantis nosse velis, quae sint signorum in sede locatae (quae verbo et falsis Graiorum vocibus errant, re vera certo lapsu spatioque feruntur), omnia iam cernes divina mente notata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 28:4)
quae est igitur natura, quae volucris huc et illuc passim vagantis efficiat ut significent aliquid et tum vetent agere, tum iubeant aut cantu aut volatu?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 118:5)
illum circumire veteranos ut acta Caesaris sancirent idque se facturos esse iurarent, ut castra omnes haberent eaque duoviri omnibus mensibus inspicerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION