라틴어 문장 검색

Non vis admoneam, quo diligentior quisque sit et ipse se circumspiciat, alia animi mala ad pessimos quosque pertinere, iracundiam etiam eruditis hominibus et in alia sanis inrepere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 26:1)
Quomodo homini pusillo solacium in malis fuit etiam magnorum virorum titubare fortunam, et aequiore animo filium in angulo flevit, qui vidit acerba funera etiam ex regia duci, sic animo aequiore fert ab aliquo laedi, ab aliquo contemni, cuicumque venit in mentem nullam esse tantam potentiam, in quam non occurrat iniuria.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 152:1)
Quanto nunc erat satius amicos parare, inimicos mitigare, rem publicam administrare, transferre in res domesticas operam, quam circumspicere, quid alicui facere possis mali, quod aut dignitati eius aut patrimonio aut corpori vulnus infligas, cum id tibi contingere sine certamine ac periculo non possit, etiam si cum inferiore concurses !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 170:1)
Alius circumspiciatur cum quo conferre possimus manum ;
(세네카, De Providentia, book 1 24:10)
Paulum titubat acies, facilius adversus illam animum quam oculos attollo.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 10:2)
Nec ideo vilis est sibi, quia scit se suum non esse, sed omnia tam diligenter faciet, tam circumspecte, quam religiosus homo sanctusque solet tueri fidei commissa.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 98:1)
tune circumspiciendum, qua contendere illo celerrime possimus, intellecturi in ipso itinere, si modo rectum erit, quantum cotidie profligetur quantoque propius ab eo simus, ad quod nos cupiditas naturalis impellit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 2:5)
Quin potius mala vestra circumspicitis, quae vos ab omni parte confodiunt, alia grassantia extrinsecus, alia in visceribus ipsis ardentia ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 152:1)
sedit et gravior ratis utrimque Lethen latere titubanti bibit.
(세네카, Hercules Furens 12:13)
Circumspice agedum, ne quis arcana occupet, partemque in omnem vultus inquirens eat.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:13)
passus an pondus titubavit Atlas?
(세네카, Hercules Oetaeus 23:31)
quid, anime, titubas?
(세네카, 메데아 14:29)
"si concors annuis istud, mox Libyam sperare dabis, circumspice taedas antiquas:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 234)
hi stantes motu titubant plantaque madenti labuntur firmantque pedum vestigia pennis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 15)
Haec igitur prima est vel causa vel actio laudum, quod mihi germani, dum lubrica volvitur aetas, servatus tecum domini per dona probatur nec fama titubante pudor;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum19)

SEARCH

MENU NAVIGATION