라틴어 문장 검색

Fucinum adgressus est non minus conpendii spe quam gloriae, cum quidam priuato sumptu emissuros se repromitterent, si sibi siccati agri concederentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 20장 2:1)
Historiam in adulescentia hortante T. Liuio, Sulpicio uero Flauo etiam adiuuante, scribere adgressus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 41장 1:1)
in Achaia Isthmum perfodere adgressus praetorianos pro contione ad incohandum opus cohortatus est tubaque signo dato primus rastello humum effodit et corbulae congestam umeris extulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 19장 2:1)
Britannicum non minus aemulatione uocis, quae illi iucundior suppetebat, quam metu ne quandoque apud hominum gratiam paterna memoria praeualeret, ueneno adgressus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 2:1)
tulerat animus post adoptionem statim castra occupare cenantemque in Palatio Galbam adgredi, sed obstitit respectus cohortis, quae tunc excubabat, ne oneraretur inuidia, quod eiusdem statione et Gaius fuerat occisus et desertus Nero.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 6장 1:1)
ipse restitutionem Capitolii adgressus ruderibus purgandis manus primus admouit ac suo collo quaedam extulit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 8장 5:3)
cunctantibus conspiratis, quando et quo modo, id est lauantemne an cenantem adgrederentur, Stephanus, Domitillae procurator et tunc interceptarum pecuniarum reus, consilium operamque obtulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 1:2)
quippe serie vinculorum ita adstricta, ut, unde nexus inciperet quove se conderet, nec ratione nec visu perspici posset, solvere adgressus iniecerat curam ei, ne in omen verteretur irritum inceptum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 18:2)
Iam primum nihil sine divina ope adgredi videbatur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 20:1)
"Palam luce adgredi certum est:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 10:7)
Prospero igitur eventu Memnonis invitati consilia cum eo miscere adgressi sunt et, postquam ille rerum laetarum initia intempestiva morte destituit, nihilo remissius agebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:8)
dolabris enim silvas sternere adgressi passim acervos struesque accenderunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 13:2)
ludi etiam convivales extraxere tempus nunc laetantibus coniuratis, quod sopitum adgressuri essent, nunc sollicitis, ne in lucem convivium extraheret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 17:2)
Quippe ne epulantes quidem et sopitos mero adgredi ausus est hostis haud secus bacchantium ululantiumque fremitu perterritus, quam si proeliantium clamor esset auditus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 21:2)
quam caedere adgressi magnitudinis invisitatae repperere serpentes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION