라틴어 문장 검색

Classicus segne plerumque otium trahens velut parto imperio fruebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장3)
at Civilis et Classicus ubi pulsum Tutorem, caesos Treviros, cuncta hostibus prospera accepere, trepidi ac properantes, dum dispersas suorum copias conducunt, crebris interim nuntiis Valentinum monuere ne summae rei periculum faceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장8)
hanc esse Classici, hanc Tutoris patriam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장2)
terram vestram ceterorumque Gallorum ingressi sunt duces imperatoresque Romani nulla cupidine, sed maioribus vestris invocantibus, quos discordiae usque ad exitium fatigabant, et acciti auxilio Germani sociis pariter atque hostibus servitutem imposuerant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 73장4)
Tenebantur victore exercitu Treviri, cum Civilis et Classicus misere ad Cerialem epistulas, quarum haec sententia fuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 75장1)
ad ea Cerialis Civili et Classico nihil:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 75장5)
Apud Germanos diversis sententiis certabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 76장1)
nam Germanos, qui ab ipsis sperentur, non iuberi, non regi, sed cuncta ex libidine agere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 76장8)
ausuros rursus venturosque in manus non imperiti adulescentuli, verba et contiones quam ferrum et arma meditantis, sed Civilis et Classici;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 76장12)
diremit consiliorum diversitatem adprobata Tutoris sententia Classicus, statimque exequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 76장16)
ite, nuntiate Vespasiano vel, quod propius est, Civili et Classico, relictum a vobis in acie ducem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 77장11)
orabant auxilium Agrippinenses offerebantque uxorem ac sororem Civilis et filiam Classici, relicta sibi pignora societatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장2)
sed tristis nuntius avertit, deletam cohortem dolo Agrippinensium, qui largis epulis vinoque sopitos Germanos, clausis foribus, igne iniecto cremavere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장6)
Classicus quoque adversus equites Novaesium a Ceriale praemissos secundum proelium fecit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장12)
quippe miles Romanus armis gravis et nandi pavidus, Germanos fluminibus suetos levitas armorum et proceritas corporum attollit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 14장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION