라틴어 문장 검색

Sex quoque continent intra se iiij et eorum medietatem, id est ij. Et viiij intra se senarium claudunt et eius mediam partem, id est iiij;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De superparticulari eiusque speciebus earumque generationibus. 5:4)
Novenarium vero vj et xij claudunt qui xij ex tribus nascuntur et iiij ter enim iiij fiunt xij, senarius vero ex duobus et tribus, bis enim tres faciunt vj qui omnes uno maioribus lateribus procreati sunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Ratio atque expositio digestae formulae. 2:10)
et quotiens totum numerum in semet ipso continuerit per multiplicis numeri species appellabitur, quam vero partem comparati numeri clauserit, secundum superparticularem comparationem habitudinemque vocabitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 1:12)
At vero ubi duo altrinsecus parte altera longiores unum medium tetragonum claudunt, omnes ex his qui fiunt tetragoni a paribus producuntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 39:8)
Et flentes oculos claudere saeua negat!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 16:1)
Ales caueae clauditur antro;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 18:1)
Hic clausit membris animos celsa sede petitos;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XII 5:1)
sinistrum enim cornu oppido Uzitta claudebatur, neque erat spatium equitatus explicandi.
(카이사르, 아프리카 전기 59:6)
Praeterea Numidas levisque armaturae infinitam multitudinem ad dextram partem suae aciei opposuerat fere interiecto non minus mille passum spatio et ad collis radices magis adpulerat longiusque ab adversariorum suisque copiis promovebat, id hoc consilio ut cum acies duae inter se concurrissent, initio certaminis paulo longius eius equitatus circumvectus ex improviso clauderet multitudine sua exercitum Caesaris atque perturbatum iaculis configeret.
(카이사르, 아프리카 전기 59:7)
Interim Vergilius postquam terra marique clausus se nihil proficere intellexit suosque interfectos aut fugatos, M.
(카이사르, 아프리카 전기 93:3)
Quibus in rebus non nullae civitates sua sponte auxilia mittebant, item non nullae portas contra cludebant.
(카이사르, 히스파니아 전기 1:4)
Pompeius oppidum quod contra sua praesidia portas clausisset incendit;
(카이사르, 히스파니아 전기 27:9)
Itaque, cum castra castris collata essent et Marcellus locum idoneum castello cepisset quo prohibere aqua Cassianos posset, Longinus, veritus ne genere quodam obsidionis clauderetur in regionibus alienis sibique infestis, noctu silentio ex castris proficiscitur celerique itinere Uliam contendit, quod sibi fidele esse oppidum credebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 61:4)
Castellis idoneis locis collocatis operibusque in circuitu oppidi continuatis Uliam Cassiumque munitionibus clausit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 61:7)
quem magno sibi usu fore credebat, si pabulari frumentarique Marcellum non pateretur, magno autem fore impedimento, si clausus obsidione et inutilis necessarium consumeret frumentum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 61:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION