라틴어 문장 검색

sublatoque ex ea filio Druso, quanquam bene conuenientem rursusque grauidam dimittere ac Iuliam Augusti filiam confestim coactus est ducere non sine magno angore animi, cum et Agrippinae consuetudine teneretur et Iuliae mores improbaret, ut quam sensisset sui quoque sub priore marito appetentem, quod sane etiam uulgo existimabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 2:2)
quo praecipue non iam metu sed discrimine coactus est, tam suis quam matris inpensissimis precibus reditum expostulare, impetrauitque adiutus aliquantum etiam casu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 13장 2:1)
Gaio et Lucio intra triennium defunctis adoptatur ab Augusto simul cum fratre eorum M. Agrippa, coactus prius ipse Germanicum fratris sui filium adoptare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 15장 2:1)
tandem quasi coactus et querens miseram et onerosam iniungi sibi seruitutem, recepit imperium;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 24장 2:1)
simulauit et ualitudinem, quo aequiore animo Germanicus celerem successionem uel certe societatem principatus opperiretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 25장 3:1)
et iis, quae ab aliquo ederentur, rarissime interfuit, ne quid exposceretur, utique postquam comoedum Actium coactus est manumittere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 47장 1:2)
quorum alterum magna difficultate nummaria populo auxilium flagitante coactus est facere, cum per senatus consultum sanxisset, ut faeneratores duas patrimonii partes in solo collocarent, debitores totidem aeris alieni statim soluerent, nec res expediretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 48장 1:2)
quondam uero inter cenam porrecta a se poma gustare non ausam etiam uocare desiit, simulans ueneni se crimine accersi;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 1:4)
putant Neronem ad uoluntariam mortem coactum, cum ei carnifex quasi ex senatus auctoritate missus laqueos et uncos ostentaret, Druso autem adeo alimenta subducta, ut tomentum e culcita temptauerit mandere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 54장 2:2)
saepe in cunctos pariter senatores ut Seiani clientis, ut matris ac fratrum suorum delatores, inuectus est prolatis libellis, quos crematos simulauerat, defensaque Tiberi saeuitia quasi necessaria, cum tot criminantibus credendum esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 30장 2:1)
cui instrumento distrahendo nihil non fraudis ac lenocinii adhibuit, modo auaritiae singulos increpans et quod non puderet eos locupletiores esse quam se, modo paenitentiam simulans quod principalium rerum priuatis copiam faceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 39장 2:1)
repetita cena renuntiantis coactum agmen sic ut erant loricatos ad discumbendum adhortatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 45장 2:3)
nam neque caede uulgata statim creditum est, fuitque suspicio ab ipso Gaio famam caedis simulatam et emissam, ut eo pacto hominum erga se mentes deprehenderet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 60장 1:2)
postremo sestertium octogies pro introitu noui sacerdotii coactus impendere, ad eas rei familiaris angustias decidit, ut cum obligatam aerario fidem liberare non posset, in uacuum lege praediatoria uenalis pependerit sub edicto praefectorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 9장 2:3)
morique initio anni coactus die ipso Claudi[i] et Agrippinae nuptiarum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 29장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION