라틴어 문장 검색

Tu, quantum potes, Abi, atque Hegioni cognato huius rem omnem narrato ordine;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 2125)
An sedere oportuit Domi virginem tam grandem, dum cognatus hinc Illinc veniret exspectantem?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 5105)
Tum is mihi cognatus fuit Qui eum recepit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 475)
Patris cognatum atque aequalem Archidemidem, Novistin?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3107)
Quam iniqui sunt patres in omnes adolescentes iudices, Qui aequum esse censent nos iam a pueris ilico nasci senes, Neque illarum affines esse rerum quas fert adolescentia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 12)
Immo et gener et affines placent.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 1174)
Interea in Imbro moritur cognatus senex Horunce:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 2123)
Tum autem ex amicis inimici ut sint nobis affines facis;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 127)
Tum tuas amicas te et cognatas deserere et festos dies Mea causa nolo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 216)
Sed quid Bacchidem Ab nostro affine exeuntem video?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 315)
Ego te cognatum dicam, et tibi scribam dicam:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 2137)
Qui fuerit pater, Quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haec Confingam, quod erit mihi bonum atque commodum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 2140)
verum, si cognata est maxime, Non fuit necesse habere:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 1128)
Negat Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 314)
Hanc Demipho negat esse cognatam?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 315)

SEARCH

MENU NAVIGATION