라틴어 문장 검색

vos tribunos plebei nuper, viros fortes ac strenuos, impedientes Q. Fabii Labeonis triumphum auctoritate vestra deterruistis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 591:2)
suo quemque iudicio et homines odisse aut diligere et res probare aut improbare debere, non pendere ex alterius vultu ac nutu nec alieni momentis animi circumagi, adstipularique irato consuli tribunum plebei;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 46:1)
et plebeii ludi ab aedilibus C. Sempronio Blaeso et M. Furio Lusco diem unum instaurati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 81:1)
plebeii quoque gratiosi homines petebant, L. Porcius Q. Terentius Culleo Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 379:1)
locum suum tenuit L. Porcius Licinus, quia moderatis studiis, non vi Claudiana inter plebeios certatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 384:2)
Manlius Volso L. Furius Purpurio patricii, plebeii autem M. Porcius Cato M. Fulvius Nobilior Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 486:2)
sed omnes patricios plebeiosque nobilissimarum familiarum M. Porcius longe anteibat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 487:2)
Meum cognomentum commemoravit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2129)
atque eis cognomentum erat duris Capitonibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 24)
Me quaeritat, nam illa mea sunt cognomenta;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 242)
plebeii magistratus post patricios, Latini post plebeios, ceterarum Italiae gentium post Latinos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장19)
qui duabus tabulis iniquarum legum additis, quibus, etiam quae diiunctis populis tribui solent conubia, haec illi ut ne plebei cum patribus essent, inhumanissima lege sanxerunt, quae postea plebei scito Canuleio abrogata est, libidinoseque omni imperio et acerbe et avare populo praefuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 101:2)
Duillius cum ad ultimum perseverasset negando quindecim tribunos plebei rem publicam habere posse, victa collegarum cupiditate pariter patribus plebeique acceptus magistratu abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 717:1)
si qui vos minus hodie decem tribunos plebei feceritis, tum ut ii quos hi sibi collegas cooptassint legitimi eadem lege tribuni plebei sint ut illi quos hodie tribunos plebei feceritis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 716:4)
Post multam ergo probationem, si dignus inveniatur, eligi in amore potest a nobiliori muliere plebeius, et eisdem omnibus possunt ad invicem inter se uti faminibus quae supra in plebeii et nobilis mulieris sunt dicta colloquio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 1:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION