라틴어 문장 검색

Hae glaebae, cum collectae sunt, in officina propter umoris plenitatem coiciuntur in fornacem, ut interarescant, et is qui ex his ab ignis vapore fumus suscitatur, cum resedit in solum furni, invenitur esse argentum vivum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장6)
Namque aedificatur locus uti laconicum et expolitur marmore subtiliter et levigatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장3)
ante id fit fornacula habens in laconicum nares, et eius praefurnium magna diligentia comprimitur, ne flamma extra dissipetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장4)
hanc autem ignis potestas urendo cogit emittere per nares intra laconicum fuliginem, quae circa parietem et camerae curvaturam adhaerescit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장6)
inde collecta partim componitur ex gummi subacta ad usum atramenti librarii, reliquum tectores glutinum admiscentes in parietibus utuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장7)
terra autem nigra sudores et stillae exiles inveniuntur, quae ex hibernis tempestatibus collectae in spissis et solidis locis subsidunt;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장14)
collectas aut nunc collegit et fugavit, aut ante a ventis collectas fugavit, id est resolvit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1431)
proxima autem introrsus e regione frigidarii conlocetur concamerata sudatio longitudine duplex quam latitudo, quae habeat in versuris ex una parte laconicum ad eundem modum, uti quam supra scriptum est, compositum, ex adverso laconici caldam lavationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장8)
Qua ex fuga cum constaret Drappetem Senonem, qui, ut primum defecerat Gallia, collectis undique perditis hominibus, servis ad libertatem vocatis, exulibus omnium civitatum adscitis, receptis latronibus impedimenta et commeatus Romanorum interceperat, non amplius hominum duobus milibus ex fuga collectis provinciam petere unaque consilium cum eo Lucterium Cadurcum cepisse, quem superiore commentario prima defectione Galliae facere in provinciam voluisse impetum cognitum est,
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 31장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION