라틴어 문장 검색

pari uanitate atque insolentia lapidem memoriae Othonis inscriptum intuens dignum eo Mausoleo ait, pugionemque, quo is se occiderat, in Agrippinensem coloniam misit Marti dedicandum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 10장 3:3)
"Rex Alexander Dareo S. Cuius nomen sumpsisti, Dareus Graecos, qui oram Hellesponti tenent, coloniasque Graecorum Ionias omni clade vastavit, cum magno deinde exercitu mare traiecit inlato Macedoniae et Graeciae bello."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 11:3)
Coloniae certe eius paene orbe toto diffusae sunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 23:4)
Haec dum in India geruntur, Graeci milites nuper in colonias a rege deducti circa Bactra orta inter ipsos seditione defecerant non tam Alexandro infensi quam metu supplicii.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 2:1)
Hoc modo poena bis liberatus cum ceteris, qui colonias a rege attributas reliquerunt, revertit in patriam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 12:1)
Alexander senioribus militum in patriam remissis XIII milia peditum et II milia equitum, quae in Asia retineret, eligi iussit existimans modico exercitu continere posse Asiam, quia pluribus locis praesidia disposuisset unperque conditas urbes colonis replesset res retinere cupientibus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 10:1)
terga ferens, coit e sparso concita mapali agrestum manus et caeco clamore coloni.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 486:1)
linque gravem fluvium et miseris sua fata colonis:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 621:1)
mitte Asiae, mitte Argolicis mandata colonis, ne trepident;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 351:1)
exeat Haemonio messis memoranda colono, tuque tuum patri in Graium da, nata, draconem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 578:1)
A Gallis, regionem Canadensem incolentibus, in agros colonorum Anglorum incursiones creberrimae ferebantur esse factae.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.20)
Per hoc bellum decretorium, quod coloniis mediis tranquillitati salutique fuit, Washingtonius multas difficultates perpessus est quibus valetudo imminuebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.18)
Bellum Americanum ab erroribus paucorum politiam Angliae exercentium, renixuque colonorum nonnullorum in taxationem Senatus Britannici iniquam, originem duxit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.7)
Alia quoque causa belli civilis Britanniam inter et colonias movendi ad superiorem accessit, quae prius explicanda videtur, quam ad Martis discrimina nosmet accingamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.8)
Coloni primi, qui ex Anglia, ad inhospita Columbi litora demigraverant, potissimum patriam fugiebant, ne ob religionem vexarentur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.9)

SEARCH

MENU NAVIGATION