라틴어 문장 검색

Quodsi me populus Romanus forte roget, cur non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,nec sequar aut fugiam quae diligit ipse uel odit,olim quod uolpes aegroto cauta leonirespondit, referam:
(호라티우스의 첫번째 편지, 0138)
Cum bene notum porticus Agrippae et uia te conspexerit Appi,ire tamen restat, Numa quo deuenit et Ancus.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0614)
Nempe inter uarias nutritur silua columnas,laudaturque domus longos quae prospicit agros.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1010)
quem mala stultitia et quemcumque inscitia vericaecum agit, insanum Chrysippi porticus et grexautumat.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장30)
et tu amplas porticus et ingentia tectorum spatia metaris?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:4)
Multi aedificant parietes et columnas ecclesiae substernunt:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:1)
praecedentium turmas et catervatim exequias eius multitudinem fluctuantem non plateae, non porticus, non inminentia desuper tecta capere poterant prospectantes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:16)
Auro parietes, auro laquearia, auro fulgent capita columnarum et nudus atque esuriens ante fores nostras in paupere Christus moritur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:6)
Quid agant venti, quas torqueat umbras Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos, Frontonis platani convulsaque marmora clamant semper et adsiduo ruptae lectore columnae:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I6)
adulter, quid refert igitur, quantis iumenta fatiget porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra, iugera quot vicina foro, quas emerit aedes?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV3)
Porticibusne tibi monstratur femina voto digna tuo?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI27)
sit formosa decens dives fecunda, vetustos porticibus disponat avos, intactior omni crinibus effusis bellum dirimente Sabina, rara avis in terris nigroque simillima cycno:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI83)
quae nudis longum ostendit cervicibus aurum consulit ante falas delphinorumque columnas an saga vendenti nubat caupone relicto.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI288)
artem scindes Theodori Balnea sescentis et pluris porticus in qua gestetur dominus quotiens pluit - anne serenum expectet spargatve luto iumenta recenti?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII84)
parte alia longis Numidarum fulta columnis surgat et algentem rapiat cenatio solem, qualiacumque domus, veniet qui fercula docte conponat, veniet qui pulmentaria condit.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII86)

SEARCH

MENU NAVIGATION