라틴어 문장 검색

nego igitur eius esse, qui dolore summum malum metiatur, mentionem facere virtutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 49:7)
" ab hoc epigrammate | coepit poetarum esse mentio diuque summa carminis penes Mopsum Thracem memorata est done Trimalchio Rogo inquit "magister, quid putas inter Ciceronem et Publilium interesse?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:5)
Quotiescunque enim in convivio de usu formosorum mentio facta est, tam vehementer excandui, tam severa tristitia violari aures meas obsceno sermone nolui, ut me mater praecipue tanquam unum ex philosophis intueretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:3)
Supersunt senes ex quibus audire soleo hunc ordinem comitiorum:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 5:1)
Levia haec et transeunda, illa memoranda quod nomine Pallantis senatus - nec expiata postea curia est -, Pallantis nomine senatus gratias agit Caesari, quod et ipse cum summo honore mentionem eius prosecutus esset et senatui facultatem fecisset testandi erga eum benevolentiam suam.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 5:1)
Praeterea cum de biodiversitate fit mentio, summum respicitur uti copia oeconomicarum opum, quae adhiberi potest, at serio animo verum rerum pondus, earum momentum apud personas et culturas, commoditates necessitatesque pauperum non considerantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 244:6)
Caput XI Epistulae ad Hebraeos concluditur mentione de iis qui fidei causa passi sunt (cfr 11,35-38), inter quos peculiarem locum Moyses occupat qui sibi assumpsit Christi iniuriam (cfr 11,26).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 109:11)
In contextu Evangelii secundum Lucam mentio de corde bono et optimo, quod attinet ad Verbum auditum et retentum, effigiem constituit implicitam fidei Virginis Mariae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 114:3)
si quando illa mentionem Phaedriae Facit, aut si laudat, te ut male urat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 1122)
mentio siquae de Capitolini furtis iniecta Petilli te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 2:21)
et, quoniam adsectationis mentio facta est, id quoque curandum est ut cotidiana cuiusque generis et ordinis et aetatis utare.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 1:1)
sed quod magis necessariam eius rei mentionem facit aetas ipsa discentium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 17:3)
ficta interim narratio introduci solet, vel ad concitandos iudices ut pro Roscio circa Chrysogonum, cuius paulo ante habui mentionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 108:1)
ut minus longa sit, efficiemus quae poterimus differendo, non tamen sine mentione eorum, quae differemus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 137:1)
quorum mentionem habui, non ut fierent, sed ut vitarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 63:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION