라틴어 문장 검색

Et aliter acutis morbis medendum, aliter vetustis, aliter increscentibus, aliter subsistentibus, aliter iam ad sanitatem inclinatis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium167)
quam ita finiunt, ut quasi viam quandam quam ΜΈΘΟΔΟΝ nominant, eorumque, quis in morbis communia sunt, contemplatricem esse contendant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium169)
Quod ad Erasistratum pertinet, primum ipsa evidentia eius opinioni repugnat quia raro nisi post horum aliquid morbus venit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium172)
Possunt enim quaedam subesse corpori vel ex infirmitate eius vel ex aliquo adfectu, quae vel in alio non sunt, vel in hoc alias non fuerunt eaque per se non tanta, ut concitent morbum, tamen obnoxium magis aliis iniuriis corpus efficiant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium174)
Accedit ad haec, quod ne ipse quidem Erasistratus, qui transfuso in arterias sanguine febrem fieri dicit idque nimis repleto corpore incidere, repperit, cur ex duobus aeque repletis alter in morbum incideret, alter omni periculo vacaret;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium177)
eo magis quoniam, conpresserit aliquem morbus an fuderit, quilibet etiam inperitissimus videt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium183)
Ita apud eum morbi cognitio extra artem, medicina intra usum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium186)
siquidem et conpressorum et fluentium morborum genera diversa sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium194)
Ita protinus in his a communi fluentis morbi contemplatione ad propriam medicina descendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium202)
Et causae quoque aestimatio saepe morbum solvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium208)
Quin etiam morborum in isdem hominibus aliae atque aliae proprietates sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium218)
II, 1‑8), quae ad morbos curationesque eorum (lib.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium232)
adsuescit enim non ali corpus, cum omnibus morbis obnoxia maxime infirmitas sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장105)
Calor concoctionem prohibet, somnum aufert, sudorem digerit, obnoxium morbis pestilentibus corpus efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장19)
Neque solum in bono tempestatium habitu certior valetudo est, sed priores morbi quoque, si qui inciderunt, leviores sunt et promptius finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION