라틴어 문장 검색

Praeterea imperauit frumentum et alia, quae bello usui forent, comportare, ratus, id quod res monebat, frequentiam negotiatorum et commeatu[m] iuvaturum exercitum et iam paratis rebus munimento fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 47장3)
Praeterea commeatus spe amplior, quia Numidae, sicuti plerique in nova deditione, officia intenderant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장10)
Huiusce modi oratione habita Marius, postquam plebis animos arrectos videt, propere commeatu, stipendio, armis aliisque utilibus nauis onerat, cum his A. Manlium legatum proficisci iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 86장1)
Pecus omne, quod superioribus diebus praedae fuerat, equitibus auxiliariis agendum attribuit, A. Manlium legatum cum cohortibus expeditis ad oppidum Laris, ubi stipendium et commeatum locauerat, ire iubet dicitque se praedabundum post paucos dies eodem venturum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 90장2)
nam propter commeatum in oppidis maritimis agere decreverat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장2)
Seneca Lucilio suo salutem Longum mihi commeatum dederat mala valitudo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 541)
ad obsidendum hostem, ad occupandum castris locum, ad intercipiendos hostium commeatus ire iusseris:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 5:1)
Claudius is fuit, Caudex ob hoc ipsum appellatus, quia plurium tabularum contextus caudex apud antiquos vocatur, unde publicae tabulae codices dicuntur et naves nunc quoque ex antiqua consuetu- dine, quae commeatus per Tiberim subvehunt, codicariae vocantur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 77:2)
Is cum iratus duci iussisset eum, qui ex commeatu sine commilitone redierat, quasi interfecisset quem non exhibebat, roganti tempus aliquod ad conquirendum non dedit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 110:3)
in hos enim, quia non supinis manibus exceperant servitutem missisque legatis libera responsa dederant, quae contumeliosa reges vocant, Cambyses fremebat et non provisis commeatibus, non exploratis itineribus, per invia, per arentia trahebat omnem bello utilem turbam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 122:3)
a fonte discors manat hinc uno latex, alter quieto similis (hunc iurant dei) tacente sacram devehens fluvio Styga;
(세네카, Hercules Furens 11:2)
devectam rate procul in remotum litus interimi iube, tandem ut residat pectoris nostri timor.
(세네카, 옥타비아 13:29)
Reliqui parentes, reliqui liberos, commeatum peto:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 14:6)
nunc ad tua deuehar astra;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 135)
"- spoliat thalamos, Helenaque superbus navigat et captos ad Pergama devehit Argos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권30)

SEARCH

MENU NAVIGATION