라틴어 문장 검색

nunc, quod postremum est condimentum fabulae, si placuit, plausum postulat comoedia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 669)
Nugas theatri, verba quae in comoediis solent lenoni dici, quae pueri sciunt:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 641)
nunc mihi certum est alio pacto Pseudolo insidias dare, quam in aliis comoediis fit, ubi cum stimulis aut flagris insidiantur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 83)
hic victust, vicit tua comoedia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 299)
Athenis mutabo ita ut hoc est proscaenium tantisper dum transigimus hanc comoediam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, PROLOGVS10)
Venitne in mentem tibi quod verbum in cavea dixit histrio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 179)
non minus poetae, qui antiquas comoedias graece scripserunt, easdem sententias versibus in scaena pronuntiaverunt, ut Crates, Chionides, Aristophanes, maxime etiam cum his Alexis, qui Athenienses ait oportere ideo laudari, quod omnium Graecorum leges cogunt parentes a liberis, Atheniensium non omnes nisi eos, qui liberos artibus erudissent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말14)
Atque adeo nuper audivi Vergilium Romanum paucis legentem comoediam ad exemplar veteris comoediae scriptam, tam bene ut esse quandoque possit exemplar.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 2:1)
corporis magnitudo conspicua, suauitas ualentissimae uocis - quamuis haec inter se raro coeant, ut eadem uox et dulcis sit et solida - pronuntiatio quae histrionem posset producere, nec tamen quae histrionis posset uideri.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 3:6)
Ceterum histriones non inter turpes habitos Cicero testimonio est, quem nullus ignorat Roscio et Aesopo histrionibus tam familiariter usum, ut res rationesque eorum sua sollertia tueretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 11:1)
ludicram quoque licentiam et fautores histrionum velut in proelia convertit impunitate et praemiis atque ipse occultus et plerumque coram prospectans, donec discordi populo et gravioris motus terrore non aliud remedium repertum est quam ut histriones Italia pellerentur milesque theatro rursum adsideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION