라틴어 문장 검색

His completis, accepta uxore cum his quae cum uxore acceperat et negotiatione facta rediitin patriam.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:21)
Et licet istae mutationes seminis non fiant successive secundum numerum mensium, tamen perfectio earum non fit nisi completo numero conversionum secundum septem menses.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:31)
Et quando quidem virtus est abundans et materia diminuta, terminata est completo septimo mense;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:36)
ne cum manducaveris, et repletus fueris, et cum domos bonas aedificaveris, et habitare coeperis in eis, et oves tuae et boves tui cum repleti fuerint, et cum aere, argento et auro completus fueris, et omnia possidere coeperis, et plena fuerint horrea tua, exaltes cor tuum, et obliviscaris Dominum Deum tuum (Deut.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 3:3)
deque eo quod malitiae egressus semper virtutis operetur ingressum, et contra;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 1:4)
Egressus enim malitiae virtutis operatur ingressum:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:8)
Denique egressus corvus non revertitur ad justum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:8)
Sed ne forte intra arcam positus solus non possit audiri, interdum et egressus Ecclesiam, ubi Judaeus occurrerit, monet, exemplum affert coelestium Scripturarum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:17)
Quomodo per ordinem quo idem cum suis ingressus atque egressus describitur, abstinentia generationis nec non ejusdem usus designetur?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 1:2)
Et littera quidem significat in ingressu abstinentiam generationis, in egressu generationis usum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 3:7)
Tunc enim pater cum filiis prius introivit, et filii cum parente, et postea uxor ejus, et filiorum ejus uxores, id est, non commiscetur sexus in introitu, commiscetur in egressu.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 3:8)
de isto quoque quoniam egressus ex arca factus sit agricola.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 2:6)
Ergo sicut ille primigenes magister terram videtur operatus, ita etiam egressus ex arca Noe seminationis et culturae auctor est factus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 2:9)
Hanc regionem praestitutis celebritati diebus, invadere parans dux ante dictus, per solitudines Aboraeque amnis herbidas ripas, suorum indicio proditus, qui admissi flagitii metu exagitati, ad praesidia descivere Romana, absque ullo egressus effectu, deinde tabescebat immobilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 3장 4:1)
Haec dum oriens diu perferret, caeli reserato tepore, Constantius consulatu suo septies et Caesaris iterum, egressus Arelate Valentiam petit, in Gundomadum et Vadomarium fratres Alamannorum reges arma moturus, quorum crebris excursibus vastabantur confines limitibus terrae Gallorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION