라틴어 문장 검색

Nam occasio (ut in trito habetur carmine) occipitium nobis obvertit calvum, postquam capillorum in fronte copiam non arripientibus, vel saltem utris ansam praebet primo accipiendam, dein ventrem, qua difficilius comprehenditur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:4)
Quinetiam omnis novitas, quam reiicere fortasse non datur, pro suspecta tamen habere debet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:20)
Procedendi in negotiis initium sumere ab iis qui scripto comprehensa sunt plerunque expeditionem promovet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 5:9)
Licet enim contigerit ea in totum reiici, nihilominus negativa illa plus valebit ad consilia educenda quam indefinita, quemadmodum cinis magis generativus quam pulvis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 5:10)
Etenim cum id quod proponitur penitus reiicitur, nil ultra restat agendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:18)
Neque rursus quis animo comprehenderit innumera quae sequentur mala, si contractus illi, mutui dati et accepti, convellantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 5:13)
Iuvenes in rebus gerendis et tractandis maiora amplectuntur quam comprehendere valeant;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:15)
Si qua est, ea reperietur inter superiorem et inferiorem, fortunae quorum altera alteram comprehendere possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:32)
Temporum inquam, non tantum respectu eorum in quorum potestate positum est petitiones vel reiicere vel concedere, verumetiam respectu eorum a quibus iuste metuendum ne se illis opponant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:15)
Qui poterit magna comprehendere qui se tam pusillis rebus submittit?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:14)
Nam quod neglectum solet et procul esse reiectum, Summam sepe satis uim continet utilitatis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:19)
Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec et litteris comprehensa misit ad omnes Iudaeos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis quam procul,
(불가타 성경, 에스테르기, 9장20)
Ex diebus Gabaa peccavit Israel; ibi perstiterunt. Non comprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis?
(불가타 성경, 호세아서, 10장9)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen; et stillabunt montes mustum, et omnes colles liquefient.
(불가타 성경, 아모스서, 9장13)
Nunc quare clamas clamore magno? Numquid rex non est in te, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem?
(불가타 성경, 미카서, 4장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION