라틴어 문장 검색

Oportet autem ante omnia resupinam mulierem transverso lecto sic collocare, ut feminibus ejus ipsius ilia comprimantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 1:4)
quae, emortuo partu, id comprimit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 2:1)
sequiturque saepe cum vomitu, et cum tremore mortifera nervorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 3:4)
Nam, si compresso vulvae ore id tentatum est, non emittente eo, infans abrumpitur, et unci acumen in ipsum os vulvae delabitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 5:2)
sequiturque nervorum distentio, et ingens periculum mortis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 5:3)
Igitur, compressa vulva, conquiescere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 5:4)
Tum compressis in unum feminibus, illa conclavi collocanda est, modicum calorem, sine ullo perflatu, habente;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 10:1)
si nervorum vel resolutio vel distentio sequuta est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 1:11)
Si fissum est, possunt orae esse compressae, vel quia altera super alteram excessit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 13:3)
At si orae inter se comprimuntur, a latere ejus, interposito digiti spatio, terebra foramen faciendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 14:4)
Mala signa sunt, membrana immobilis, nigra, vel livida, vel aliter coloris corrupti, dementia, acris vomitus, nervorum vel resolutio vel distentio, caro livida, maxillarum rigor, atque cervicis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 21:1)
Quidquid in cartilagine incidit, excitanda ea leniter est, aut subjecto specillo, aut duobus digitis utrimque compressis:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 1:6)
nam distentio nervorum, vel cancer sequitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 4:6)
siquidem febres quoque, et cancros, et nervorum vel distentiones, vel rigores, qui caput scapulis annectunt, movere consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 2:4)
tum simul et caput apprehendendum, et, excitato mento, maxilla in suam sedem compellenda, et os ejus comprimendum est sic, ut omnia paene uno momento fiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XII De maxilla luxata. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION