라틴어 문장 검색

Contra saepe eas concitare solet balneum et exercitatio et metus et ira et quilibet alius animi adfectus, adeo ut, cum primum medicus uenit, sollicitudo aegri dubitantis, quomodo illi se habere uideatur, eas moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 6:1)
At si in praecordiis inflammatio et dolor est, primo superimponenda sunt cataplasmata reprimentia, ne, si calidiora fuerint, plus eo materiae concurrat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 2:5)
quibus concurrentibus non mirum est, si subito quis moritur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 2:2)
Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna uis eam concitat, atque illius quoque impetum minuunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 1:3)
neque ulla unquam medicina profecit, sed adusta protinus concitata sunt et increuerunt, donec occiderent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 7:8)
saepe enim potius concitatur eo pituita quam minuitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 12:4)
Haec enim ut in recentibus malis aliena sunt, quia concitare ea possunt et accendere, sic in ueteribus, quae nullis aliis auxiliis cesserunt, admodum efficacia esse consuerunt, uidelicet hic quoque ut alibi, cum secunda uana fuerunt, contrariis adiuuantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 24:1)
Medicamenta uero intus quidem lenia danda sunt, ne quid acrioris pituitae concitent, super ipsos uero peduculos alia, quae necare eos, et prohibere, ne similes nascantur, possint.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 36:3)
Ergo siue id incidit siue iam durities est, in hac auxilii nihil est, sed, ut alias scripsi, uel auertenda concurrens eo materia uel digerenda uel ad maturitatem perducenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 3:4)
dextraeque digitos super imum abdomen leuiter inponit, ne, si utrimque digiti circa calculum uehementer concurrerint, uesicam laedant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 8:4)
nam si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 2:5)
Quod in femore umeroque sic fiet, si ossa forte recte concurrerint:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 26:1)
ossa inter se manu diuidenda, ut concurrendo exasperentur, ut, si quid pingue est, eradatur totumque id quasi recens fiat, magna tamen cura habita, ne nerui musculiue laedantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 32:3)
ul concurrendo exasperentur (1. 12). 351, 37 in alterum [par] membrum, Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1943)
eaque per se non tanta, ut concitent morbum, tamen obnoxium magis aliis injuriis corpus efficiant.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 58:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION