라틴어 문장 검색

qua ille epota cum uini uim miscendo fregisset, protinus febrem somno et sudore discussit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 69:3)
sin lucubrandum est, non post cibum id facere, sed post concoctionem.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 5:4)
contracta aluus, modicum frigus hieme, somnus et plenus et non nimis longus, molle cubile, animi securitas, adsumpta per cibos et potiones maxime dulcia et pinguia;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 15:2)
somnus nimium uel breuis uel longus, per aestatem durum cubile;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 16:3)
Refrigerant in ieiunio et balneum et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida, aqua quam frigidissima, oleum, si aqua miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 27:3)
si post concoctionem ieiunus caput radit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 5장 2:4)
Prodest etiam aduersus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare, tum uel ungui uel lauari;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 3:2)
concoctio, sicut in omnibus corporis adfectibus, necessaria:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 2:3)
Vt concoctio autem omnibus uitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 3:1)
Abstinendum potius, si plenius corpus est, itemque uitandum balneum, sudor, somnus meridianus, utique si cibus quoque antecessit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 3:1)
si grauior somnus pressit, si tumultuosa somnia fuerunt, si saepius expergiscitur aliquis quam adsuevit, deinde iterum soporatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 2:4)
ubi nocturna uigilia premitur, etiamsi interdiu somnus accedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 1:3)
Pessimum tamen est, si somnus neque noctu neque interdiu accedit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 2:1)
Neque uero signum bonum est etiam somno ultra debitum urgueri, peiusque, quo magis se sopor interdiu noctuque continuat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 2:3)
neque umquam in acuta febre aut a somno non est terribilis neruorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION