라틴어 문장 검색

erectiorque mens est, et melius concoquitur, ubi frigus quidem est sed cavetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장12)
Aqua vero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest, etiam articulis doloribusque, qui sunt sine ulceribus, item rubicundis nimis hominibus, si dolore vacant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장13)
Sed tamen medicinae fides est, quae multo saepius perque multo plures aegros prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장58)
Si praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장6)
Atque in his quoque ea maxime prosunt, quae per deiectiones excernuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장34)
prodestque in hoc morbo, si iam aetate aliquis processit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장37)
Eadem aetas prodest et in coxae dolore et umerorum et omni resolutione nervorum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장39)
omnisque deiectio lippienti prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장42)
eaque missio sanguinis adeo non prodest, ut etiam noceat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장72)
Illud scire oportet, omne eiusmodi medicamentum, quod potui datur, non semper aegris prodesse, semper sanis nocere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 13장7)
hic enim breve spatium est, intra quod, si auxilium non profuit, aeger extinguitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장15)
Multum etiam interest, ab initio quis recte curatus sit an perperam, quia curatio minus iis prodest, in quibus adsidue frustra fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장12)
At si neque vis neque cupiditas deest, nulla varietate sollicitandus aeger est, ne plus adsumat quam concoquat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장50)
Neque verum est, quod ab eo dicitur, facilius concoqui cibos varios:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장51)
In hoc genere morborum emisisse sanguinem, concussisse vehementibus festationibus corpus, in lumine habuisse, imperasse famem, sitim, vigiliam prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장59)

SEARCH

MENU NAVIGATION