라틴어 문장 검색

Mox palliolo suo laceratam mutavit vestem, amplexusque iam mitigatum osculis tanquam fomentis aggressus est et in tua inquit pater carissime, in tua sumus custodia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:14)
Ut scias inquit Eumolpus verum esse, quod dicis, ecce etiam osculo iram finio.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 99:8)
ut tu nihil imperabis puero repugnanti, non amplexum, non osculum, non coitum venere constrictum, nisi pro qua re praesentes numeraveris denarios centum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:4)
In haec verba foederibus compositis arma deponimus, | et ne residua in animis etiam post iusiurandum ira remaneret, praeterita aboleri osculis placet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:6)
Ceterum Tryphaena in gremio Gitonis posita modo implebat osculis pectus, interdum concinnabat spoliatum crinibus vultum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:5)
Omnia me oscula vulnerabant, omnes blanditiae, quascunque mulier libidinosa fingebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:7)
Igitur, si vere Encolpion dilexisti, da oscula, dum licet, et ultimum hoc gaudium fatis properantibus rape.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:12)
Haec ut ego dixi, Giton vestem deposuit meaque tunica contectus exeruit ad osculum caput.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:13)
utique reliquit aliquem, cui proficiscens osculum dedit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:10)
Crines ingenio suo flexi per totos se umeros effuderant, frons minima et quae radices capillorum retro flexerat, supercilia usque ad malarum scripturam currentia et rursus confinio luminum paene permixta, oculi clariores stellis extra lunam fulgentibus, nares paululum inflexae et osculum quale Praxiteles habere Dianam credidit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:23)
Tu tantum dignare et meum osculum, cum libuerit, agnoscere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:5)
tu inquit illa donas mihi eum, sine quo non potes vivere, ex cuius osculo pendes, quem sic tu amas, quemadmodum ego te volo?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:10)
In hoc gramine pariter compositi mille osculis lusimus, quaerentes voluptatem robustam . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:26)
inquit numquid te osculum meum offendit?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 128:2)
Totoque corpore in amplexum eius immissus non praecantatis usque ad satietatem osculis fruor . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION