라틴어 문장 검색

Cum videris forum multitudine refertum et saepta concursu omnis frequentiae plena et illum circum, in quo maximam sui partem populus ostendit, hoc scito, istic tantundem esse vitiorum quantum hominum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 39:2)
quid enim est iracundia in supervacuum tumultuante frigidius ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 57:5)
Quid tumultuamur et vitam seditiosi conturbamus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 239:1)
Qui coetum et concursum fecerit, capital sit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.1)
accusatur pater quod coetum concursumque fecerit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.9)
Non quotiens conuenerunt in aliquem locum plures coetus et concursus est, sed quotiens conuocati, quotiens parati quasi ad ducem suum concurrerunt;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.23)
tantus uentorum concursus, tanta conuulsi funditus maris insania est;
(세네카, Suasoriae, chapter 1 4:6)
tot circa unum caput tumultuantis deos!
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 2:4)
concursus frequens implevit omne litus :
(세네카, Troades 1157:1)
Non prolem Garamantici Tonantis, regnis principibusque principantem, porrectas Asiae loquar paterno actum fulmine pervolasse terras et primum Darii tumultuantes praefectos satrapasque perculisse, mox ipsum solio patrum superbum cognatosque sibi deos crepantem captis coniuge, liberis, parente in casus hominis redire iussum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem12)
Concursus omnium ad antistitem conuolauit, ut elatus manibus periculum, quod inminebat, euaderet;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX.5)
Quod quidem tam pro uestrae caritatis affectu, quam pro tantarum prouinciarum spatiis, quae inter nos et uos esse noscuntur, sumus inuitati concedere, ut in omnibus deuotioni uestrae nostrum concursum, et iuxta uestra desideria praeberemus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVII. 2:1)
is Euander concursu pastorum trepidantium circa advenam manifestae reum caedis excitus postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens, rogitat qui vir esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 79:1)
nam Lavinii, cum ad sollemne sacrificium eo venisset, concursu facto interficitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 150:2)
ut primo statim concursu concrepuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantis perstringit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 256:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION