라틴어 문장 검색

at in figura totius voluntatis fictio est apparens magis quam confessa, ut illic verba sint verbis diversa, hic sensus sermoni et voci et tota interim causae conformatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 93:1)
quod, ut supra ostendi, iam fere solum schema a nostris vocatur, et unde controversiae figuratae dicuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 111:2)
non tamen nego esse controversias huiusmodi figuratas, ut est illa, reus parricidii, quod fratrem occidisset, damnatum iri videbatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 134:1)
Plurima vero mutatione figuramus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 13:3)
Habet aliquam faciem exemplar ipsum, quod intuens opifex statuam figuravit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 21:6)
Non potuisset enim aes illud in habitum statuae figurari, nisi accessissent peritae manus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 5:5)
sed in alias atque alias qualitates convertitur ad rerum, quas actura est, habitum figurata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 7:6)
Ad initia deinde rerum redit aeternamque rationem toti inditam et vim omnium seminum singula proprie figurantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 29:1)
Adfectus efficaciter mouit, figurabat egregie, praeparabat suspiciose.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 3:1)
qui in crepidine uiderat Marium in sella figurauit.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 6:5)
nam dum nihil non schemate dicere cupit oratio eius non figurata erat sed praua.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 10:8)
iam ad figurandum Promethea satis tristis est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 1:3)
talem nobis iram figuremus, flamma lumina ardentia, sibilo mugituque et gemitu et stridore et si qua his invisior vox est perstrepentem, tela manu utraque quatientem (neque enim illi se tegere curae est), torvam cruentamque et cicatricosam et verberibus suis lividam, incessus vaesani, offusam multa caligine, incursitantem, vastantem fugantemque et omnium odio laborantem, sui maxime, si aliter nocere non possit, terras, maria, caelum ruere cupientem, infestam pariter invisamque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 196:2)
ad figurandum Promethea satis tristis est.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.9)
quis enim iuvenum nesciat seniorum-que te mihi magistrum fuisse proprium, cum videremur habere communem, et si quid heroicus arduum comicus lepidum, lyricus cantilenosum orator decla- matorium, 1 historicus verum satiricus figuratum, grammaticus regulare panegyrista plausibile, sophista serium epigrammatista 2 lascivum, commentator lucidum iurisconsultus obscurum multifariam condiderunt, id te omnifariam singulis, nisi cui ingenium sibique quis defuit, tradidisse?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION