라틴어 문장 검색

sed homo amens et perditus multoque nequior quam ille ipse quem tu nequissimum occisum esse dixisti caedis initium quaerit nullamque aliam ob causam me auctorem fuisse Caesaris interficiendi criminatur, nisi ut in me veterani incitentur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 2 1:3)
saepius enim congredientes nos, et maxume in Tusculanis nostris, si quae videbuntur requiremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 199:2)
videamus nunc id quod caput est, locus ad insidias ille ipse ubi congressi sunt utri tandem fuerit aptior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 1:1)
ergo haec veteranus miles facere poterit, doctus vir sapiensque non poterit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 39:14)
conlocuntur, congrediuntur, quaerunt aliquid, postulant, ut magis placati quam irati esse videantur, sed in illo genere sit sane Pacideianus aliquis hoc animo, ut narrat Lucilius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 48:7)
necesse erat agrōs mīlitibus veterānīs dare.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Venusiam revīsit9)
cōnstituit igitur veterānīsque eōs dīvidere.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Venusiam revīsit10)
veterānī nōlunt agrōs colere sed dīvitiās ōtiōsī dissipant.’
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Venusiam revīsit22)
Nunc veteranus est latro et ipsis lenonibus doctior.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 84:7)
Dummodo pugnando superem, tu vince loquendo, congrediturque ferox.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:3)
Et iam Sigea rubebant litora, iam leto proles Neptunia Cygnus mille viros dederat, iam curru instabat Achilles totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu agmina, perque acies aut Cygnum aut Hectora quaerens congreditur Cygno (decimum dilatus in annum Hector erat):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 10:4)
"iamque ruens Venetos turmis protriverat agros et Ligurum vastarat opes et amoena profundi rura Padi Tuscumque solum victo amne premebat, depulit hos nimbos equitum non pervigil anser, proditor occulti tenebrosa nocte pericli, sed vis cruda virum perfractaque congredientum pectora nec trepidans animus subcumbere leto pro patria et pulchram per vulnera quaerere laudem, numquid et ille dies Iove contulit auspice tantum virtutis pretium?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2240)
nubit anus veterana sacro perfuncta labore, desertisque focis, quibus est famulata iuventas, transfert emeritas ad fulcra iugalia rugas, discit et in gelido nova nupta tepescere lecto.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2374)
"non mentem sua membra premunt, nec ferrea virtus oppugnat sensus liquidos bellove lacessit, sed cum spiritibus tenebrosis nocte dieque congredimur, quorum dominatibus umidus iste et pigris densus nebulis obtemperat aer."
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1127)
quis perfidorum credere ausit rapacem beluam, tauris paratam congredi, cessisse plumis mollibus?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.124)

SEARCH

MENU NAVIGATION