라틴어 문장 검색

unus erat iuvenum doctissimus artibus sinistris, fraude pudicitiam perfringere, nil sacrum putare, saepe etiam magicum cantamen inire per sepulcra, quo geniale tori ius solveret aestuante nupta, luxuriae rabiem tantae cohibet repente Christus, discutit et tenebras de pectore, pellit et furorem, inplet amore sui, dat credere, dat pudere facti, iamque figura alia est quam quae fuit oris et nitoris:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.10)
exim gramineo in campo concurrere prompta virgo Pudicitia speciosis fulget in armis, quam patrias succincta faces Sodomita Libido adgreditur piceamque ardenti sulpure pinum ingerit in faciem pudibundaque lumina flammis adpetit, et taetro temptat subfundere fumo.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 16)
dixerat haec et laeta Libidinis interfectae morte Pudicitia gladium Iordanis in undis abluit infectum, sanies cui rore rubenti haeserat et nitidum macularat vulnere ferrum, expiat ergo aciem fluviali docta lavacro victricem victrix, abolens baptismate labem hostilis iuguli;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 124)
"anne Pudicitiae gelidum iecur utile bello est?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 161)
Nec clam te est quam illi utraeque res nunc utiles Et ad pudicitiam et ad rem tutandam sient.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 587)
spero consuetudine et Coniugio liberali devinctum Chreme Dein facile ex illis sese emersurum malis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 348)
"Scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas aspiciet, partoque ibit regina triumpho, coniugiumque, domumque, patres, natosque videbit, Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 24:6)
Hic incredibilis rerum fama occupat auris, Priamiden Helenum Graias regnare per urbes, coniugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum, et patrio Andromachen iterum cessisse marito.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 14:1)
"Coniugio, Anchise, Veneris dignate superbo, cura deum, bis Pergameis erepte ruinis, ecce tibi Ausoniae tellus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 20:3)
Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna coniugio tali!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 2:13)
coniugium vocat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 7:10)
Non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro, nec pulchro ut Latio careat regnumque relinquat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 17:13)
Rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes abnegat, externusque in regnum quaeritur heres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 18:8)
Rex ipse Latinus, ni dare coniugium et dicto parere fatetur, sentiat et tandem Turnum experiatur in armis."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 18:15)
Talia coniugia et talis celebrent hymenaeos egregium Veneris genus et rex ipse Latinus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 23:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION