라틴어 문장 검색

Sin adulator sit impudens et perfrictae frontis, tum demum in quibus conscius tibi sis defectus tui, et ad quae maxime erubescis, ea adulator tibi vel praecipue imputabit et affigit per vim, spreta conscientia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:15)
Ultimo, opinio contumeliae sive quod existimatio hominis per consequentiam laedatur et perstringatur, iram intendit et multiplicat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:10)
Super furem enim est confusio, et denotatio pessima super bilinguem, susurratori autem odium et inimicitia et contumelia.
(불가타 성경, 집회서, 5장17)
Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii.
(불가타 성경, 집회서, 13장30)
Ante ignem camini vapor et fumus, sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae.
(불가타 성경, 집회서, 22장30)
quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: inimici hominis domestici eius.
(불가타 성경, 미카서, 7장6)
Et proiciam super te abominationes et contumeliis te afficiam; et ponam te in exemplum.
(불가타 성경, 나훔서, 3장6)
Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumeliae et iniquitatis, ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장20)
Afflige opprimentes nos et contumeliam facientes in superbia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장28)
ante oculos habentes contumeliam, quae in locum sanctum ab his iniuste esset consummata, itemque et ludibrio habitae civitatis iniuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장17)
Inde cum improbis graues inexorabilesque discordiae et, quod conscientiae libertas habet, pro tuendo iure spreta potentiorum semper offensio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:14)
minuit enim quodam modo se probantis conscientiae secretum, quotiens ostentando quis factum recipit famae pretium.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:29)
quam uti alicuius sceleris ammixtione fuscarent, ob ambitum dignitatis sacrilegio me conscientiam polluisse mentiti sunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:2)
Uos autem nisi ad populares auras inanesque rumores recte facere nescitis et relicta conscientiae uirtutisque praestantia de alienis praemia sermunculis postulatis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:9)
Hic foedatam probris conscientiam spectans et se cum fortuna sua comparans forsitan pertimescit ne cuius ei iucundus usus est sit tristis amissio;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION