라틴어 문장 검색

vel 'incondita' in- conscripta, ut Sallustius in libro v "at illi quibus vires ad- erant, cuncti ruere ad portas, incondita temnere".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 44)
haec autem omnia de Sileno a Theopompo in eo libro, qui Thaumasia appellatur, conscripta sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 263)
vel quia virgo et libra δυσανάφορα, id est tarde orientia dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 323)
ut Mercurii sint virgo et gemini, Veneris libra et taurus, Martis scorpius et aries, Iovis sa- gittarius et pisces, Saturni capricornus et aquarius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3310)
unde per haec loca siderum Augustum et fortem propter scorpium, id est Martis domicilium, et iustum propter libram et prudentem propter vicinam virginem, id est Mercurii domicilium, fore significat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3311)
'chelas' autem sequentes ideo ait, quia, sicut dictum est, ipsae sunt libra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3314)
libra die non est apocope pro 'diei', sed regularis ge- netivus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2081)
dicit autem aequinoctium autumnale, quod fit sole in libra posito:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2086)
"Quamquam tibi, Marce frater, de quo cum maxime quaerimus non sit ambiguum, utpote cum diligenter in utroque vivendi genere versatus repudiaris alterum, alterum conprobaris, in praesentiarum tamen ita tibi informandus est animus, ut libram teneas aequissimi iudicis nec in alteram partem propensus incumbas, ne non tam ex nostris disputationibus nata sententia quam ex tuis sensibus prolata videatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:2)
hoc vere tamen licet dicere, P. Scipioni ex multis diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque viderit, illum diem clarissimum fuisse, cum senatu dimisso domum reductus ad est a patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e vita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur deos potius quam ad inferos pervenisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 15:5)
itaque ait Aristoteles, cum sublatis in Sicilia tyrannis res privatae longo intervallo iudiciis repeterentur, tum primum, quod esset acuta illa gens et controversia natura, artem et praecepta Siculos Coracem et Tisiam conscripsisse - nam antea neminem solitum via nec arte, sed accurate tamen et descripte plerosque dicere - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 2:1)
quod idem fecisse Gorgiam, quem singularum rerum laudes vitupera- tionesque conscripsisse, quod iudicaret hoc oratoris esse maxime proprium, rem augere posse laudando vituperan- doque rursus affligere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 3:1)
huic Antiphontem Rhamnusium similia quaedam habuisse conscripta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 3:2)
Cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis me non dissolutum videri, sed iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 4:9)
Hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION