라틴어 문장 검색

quod si tu iudex nullo praesidio fuisse videbere contra vim et gratiam solitudini atque inopiae, si apud hoc consilium ex opibus, non ex veritate causa pendetur, profecto nihil est iam sanctum atque sincerum in civitate, nihil est quod humilitatem cuiusquam gravitas et virtus iudicis consoletur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 5:1)
pecuniam si cuipiam fortuna ademit aut si alicuius eripuit iniuria, tamen, dum existimatio est integra, facile consolatur honestas egestatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 1:3)
et vehementius eum gratia adversarii perterrebit quam fides iudicis consolabitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 3:2)
quo in negotio tamen illa me res, iudices, consolatur, quod haec quae videtur esse accusatio mea non potius accusatio quam defensio est existimanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 2장 2:2)
haec lex socialis est, hoc ius nationum exterarum est, hanc habent arcem, minus aliquanto nunc quidem munitam quam antea, verum tamen si qua reliqua spes est quae sociorum animos consolari possit, ea tota in hac lege posita est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 2:2)
fecimus hoc in eo libro, in quo nosmet ipsos, quantum potuimus, consolati sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 82:7)
Sed profecto mors tum aequissimo animo oppetitur, cum suis se laudibus vita occidens consolari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 108:2)
nihil igitur hunc virum sagittae, quas ab Hercule acceperat, tum consolabantur, cum E vi/perino mo/rsu venae vi/scerum Vene/no inbutae tae/tros cruciatu/s cient.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 19:2)
legimus librum Clitomachi, quem ille eversa Karthagine misit consolandi causa ad captivos, cives suos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 54:1)
neque tamen genus id orationis in consolando non valet, sed id haud sciam an plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 55:4)
huic igitur alteri generi similis est ea ratio consolandi, quae docet humana esse quae acciderint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 57:1)
nam illam quidem orationem ex commemoratione alienorum malorum ad malivolos consolandos esse accommodatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 60:3)
itaque Oileus ille apud Sophoclem, qui Telamonem antea de Aiacis morte consolatus esset, is cum audivisset de suo, fractus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 71:8)
sunt qui unum officium consolantis putent malum illud omnino non esse, ut Cleanthi placet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 76:1)
Chrysippus autem caput esse censet in consolando detrahere illam opinionem maerentis, qua se officio fungi putet iusto atque debito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 76:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION