라틴어 문장 검색

Quapropter, si ambularetis quieti extra hoc convivium sanctae unitatis ecclesiae, tamquam in viis vos inveniremus;
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 10:21)
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic:
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 4:6)
per quantos labores et pericula nostra, longum est explicare, ita ut ibi presbyteri qui eis congregandis a nobis primitus constituti sunt, expoliarentur, caederentur, debilitarentur, excaecarentur, occiderentur.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 2:6)
Quando autem aliqua non potest ieiunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 8:2)
extra horam quae petierint, non accipiant.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:14)
Memini ego praetoris, docti hominis, tribunali me forte assistere atque ibi advocatum non incelebrem sic postulare, ut extra causam diceret remque quae agebatur non attingeret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 7:1)
sed cum extra rempublicam in re atque vita sedeatur, ambuletur, in convivio quoque discumbatur, tum inter filium magistratum et patrem privatum publicos honores cessare, naturales et genuinos exoriri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 10:3)
Sed quid aliud sanctiores libri philosophorum monent quam ut in nobis tantum ipsis nitamur, alia autem omnia quae extra nos extraque nostrum animum sunt neque pro nostris neque pro nobis ducamus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 19:1)
Id autem quia extra fidem esse videri potest, verba ipsius Plinii posuimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 23:1)
quidam e consulibus, studio aut necessitudine aliqua adducti, quem is visum erat honoris gratia extra ordinem sententiam primum rogabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 4:1)
Observatum tamen est, cum extra ordinem fieret, ne quis quemquam ex alio quam ex consulari loco sententiam primum rogaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 5:1)
C. Caesar in consulatu, quem cum M. Bibulo gessit, quattuor solos extra ordinem rogasse sententiam dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 6:1)
Id etiam de isto equo memoratum est, quod, cum insidens in eo Alexander bello Indico et facinora faciens fortia, in hostium cuneum non satis sibi providens inmisisset, coniectisque undique in Alexandrum telis, vulneribus altis in cervice atque in latere equus perfossus esset, moribundus tamen ac prope iam exanguis e mediis hostibus regem vivacissimo cursu retulit atque, ubi eum extra tela extulerat, ilico concidit et, domini iam superstitis securus, quasi cum sensus humani solacio animam expiravit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, II 5:1)
forte Democritus, civitatis eiusdem civis, homo ante alios virtutis et philosophiae gratia venerandus, cum egrederetur extra urbem, videt eum cum illo genere oneris tam impedito ac tam incohibili facile atque expedite incedentem, et prope accedit et iuncturam posituramque ligni scite periteque factam considerat petitque ut paululum adquiescat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, III 5:1)
item religio est procinctam extra pomerium, id est exercitum armatum, videre;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION