라틴어 문장 검색

cum circa hanc fere consultationem disceptatio omnis verteretur, Hannibal nominatim interrogatus sententiam in universi belli cogitationem regem atque eos, qui aderant, tali oratione avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 71:1)
de ea re consultationem integram senatus ad novos magistratus reiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 78:2)
cum experienda omnia ad ultimum nec praetermittendam spem ullam censuisset rex, reliqua consultatio erat, quonam modo tutum iter legatis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 453:2)
Iam igitur amota ei erit omnis consultatio nuptiarum, ne gravetur quod velis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 2185)
sed ea, cum in umore conlocatur, recipiens penitus per foramina liquorem eiecto aere et igni operatione umidae potestatis vitiatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장27)
[0445D] ille, rem solo nutu jubet existere, mea vero operatio nota est operationis divinae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:96)
At ne quia diximus operationem Domini, ad illud retorqueas quod operatio Cain videtur maledictiones habuisse;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 5:7)
quod sol operationes suas insinuet per longa temporis spatia, ubi operationes ignis (urgente hominum impatientia) per breviora intervalla ad exitum perducantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:13)
Unde secundum Philosophum imaginatio sive phantasia est motus factus ex sensu secundum actum—sic operationes omnium virtutum inferiorum quae sunt in homine sunt propter operationes virtutis supremae, quae est intellectus.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:12)
et in hiis non operatio propter speculationem, sed hec propter illam assummitur, quoniam in talibus operatio finis. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:13)
Et quia ad hunc finem natura pertingere non potest per unum hominem, cum multe sint operationes necessarie ad ipsum, que multitudinem requirunt in operantibus, necesse est naturam producere hominum multitudinem ad diversas operationes ordinatorum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION