라틴어 문장 검색

Et continuata quoque febris habet tempora, quibus, etsi non remittit, non tamen crescit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 7:6)
saepe enim, ubi nihil est quod , continuatur, et strangulat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 5:4)
nonnumquam etiam exulcerato, ubi ruptis pusulis ulcus continuatur, humorque exit, qui esse inter saniem et pus videri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 20:7)
quibus id quoque accedit, quod longo spatio detinent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 31:6)
Exit ex quibusdam sanies, fitque ex his continuata exulceratio pruriens, serpitque in quibusdam cito.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 73:3)
idque et acer pituitae cursus in lippitudine efficit, et continuati fletus, et ictus parum bene curati.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 39:2)
quae res aspritudinem continuat, ex levibus momentis inflammationes et lippitudines excitat, totam denique vitam hominis infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 47:4)
et a lateribus cava, per quae loris datis, morae quaedam crus femurque, ut collocatum est, detineant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 23:5)
Reposito osse, nihil aliud novi curatio requirit, quam ut diutius is in lecto detineatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 8:3)
Surgeret in thalamum ducto cum Pelion arcu nec caperet tantos hospita terra deos, cum socer aequoreus numerosaque turba sororum certarent epulis continuare dies praeberetque Iovi communia pocula Chiron, molliter obliqua parte refusus equi, Peneus gelidos mutaret nectare fontes, Oetaeis fluerent spumea vina iugis:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:1)
me nimium timido, nimium iunxere remisso fata viro, totum qui degener exuit Histrum, qui refugit patriae ritus, quem detinet aequi gloria concessoque cupit vixisse colonus quam dominus rapto.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:124)
utrimque propinqui finibus obliquis Lydi Pisidaeque feroces continuant australe latus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:149)
Continuant superi pleno Romana favore gaudia successusque novis successibus augent:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:1)
Nunc quoniam plerosque nostrum civilis ambitio saepe evocat ac saepius detinet evocatos, sequitur ut suburbanum praedium commodissimum esse putem, quo vel occupato cotidianus excursus facile post negotia fori contingat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 19:2)
Mox etiam cum agrorum vastitatem victoriae nostrae et interneciones hostium fecissent, criminosum tamen senatori fuit supra quinquaginta iugera possedisse, suaque lege C. Licinius damnatus est, quod agri modum, quem in magistratu rogatione tribunicia promulgaverat, immodica possidendi libidine transcendisset, nec magis quia superbum videbatur tantum loci detinere quam quia flagitiosius,quos hostis profugiendo desolasset agros, novo more civem Romanum supra vires patrimonii possidendo deserere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION