라틴어 문장 검색

et licet major sit instantiarum vis et copia, quae occurrunt in contrarium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:2)
Quod si fuisset ille verus consensus et late patens, tantum abest ut consensus pro vera et solida authoritate haberi debeat, ut etiam violentam praesumptionem inducat in contrarium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:13)
Quod si quis ab officinis ad bibliothecas se converterit, et immensam, quam videmus, librorum varietatem in admiratione habuerit, is, examinatis et diligentius introspectis ipsorum librorum materiis et contentis, obstupescet certe in contrarium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 197:1)
cum religio, quae plurimum apud animos hominum pollet, per quorundam imperitiam et zelum incautum in partem contrariam transierit et abrepta fuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:19)
tamen in summa rerum proculdubio contrarium invenitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 258:7)
quemadmodum et contrariae tempestates eveniunt flante Austro et Zephyro.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 106:2)
veluti cum aer aut baculum violenter comprimitur aut flectitur, non ad punctum loci prioris resilit, sed ulterius in contrarium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 176:4)
Ostenditur etiam in natura contraria frigidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 231:1)
Fiat autem experimentum hujus rei in contraria natura frigidi: viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 236:1)
tentantem et tanquam primo experientem, sed sub contraria natura latentem et subactam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 269:4)
cujus contrarium est Liquidum, sive fluens.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:3)
Contraria autem natura attrahenti est non attrahens, licet in substantia simili.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:4)
ut diligentia hominum in inquisitione et congerie Naturalis Historiae deinceps mutetur plane, et vertatur in contrarium ejus quod nunc in usu est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 288:2)
per antiperistasin, sive rejectionem naturae contrariae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 292:4)
Atque praeferenda sane sunt in artificialibus ea quae maxime accedunt ad imitationem naturae, aut e contrario eam potenter regunt et invertunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION