라틴어 문장 검색

quidam contrito semini portulacae mel adiciunt, eatenus ne id ex specillo destillet, eoque inungunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장388)
in quibusdam tamen melius quod ex rosa est proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장12)
Si vehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adici cataplasmati debent papaveris cortices fricti atque contriti, sic ut ex his pars dimidia sit, eaque tum simul et passo mixto decoquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장13)
verum est et rosa et radicum harundinis sucus, et oleum, in quo lumbrici cocti sunt, et umor ex amaris nucibus aut ex nucleo mali Persici expressus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장17)
Vel papaveris lacrimae, croci, murrae par modus sic teritur, ut invicem modo rosa modo passum instilletur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장21)
Vel id, quod amarum in Aegyptia faba est, conteritur rosa adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장22)
quibus murrae quoque paulum a quibusdam miscetur vel papaveris lacrimae aut tus cum muliebri lacte vel amararum nucum cum rosa sucus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장23)
Quae contritae passo excipiuntur, donec cerati crassitudinem habeant, atque ita reponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장31)
quae contrita, cum utendum est, in cortice mali Punici tepefiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장38)
Quae separatim contrita, rursus mixta ex aceto conteruntur, atque ita condita, ubi utendum est, aceto diluuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장75)
Si cruor ex ulceribus apparuit, Lycium cum lacte debet infundi, vel aqua, in qua rosa decocta sit, suco aut herbae sanguinalis aut acaciae adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장80)
Squama quoque aeris cum sandaraca contrita per fistulam recte instillatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장82)
Ad utrumque proficit album veratrum cum aceto contritum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장85)
Inmaturae quoque uvae sucus cum rosa instillatus adversus surditatem satis proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장105)
In aurem dandus radiculae sucus cum rosa vel cum suco radicis ex cucumere agresti;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장114)

SEARCH

MENU NAVIGATION