라틴어 문장 검색

Spem vero certam faciunt membrana mobilis ac sui coloris, caro increscens rubicunda, motus maxillae atque cervicis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 20:4)
vel si os eo loco duplex est, inde quoque caro increscere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 21:4)
quia callus eo loco non ad sanitatem tantummodo, sed etiam ad tumorem increscit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 4:2)
non quidem cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere, solidarique eum locum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VI De auribus fractis. 1:4)
deinde , quum jam increscere callum oportet, liberalius alimentum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 27:3)
isque, si per quietem increvit, flexus illius postea prohibet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVI De cubito luxato. 4:7)
ceterum locis uliginosis atque exilibus aut frigidis aut etiam opacis plerumque citra Kalendas Octobris seminare convenire, dum sicca tellure licet, dum nubila pendent, ut prius convalescant radices frumentorum quam hibernis imbribus aut gelicidiis pruinisve infestentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 3:1)
Teporem tamen autumni desiderat, ut celeriter confirmetur, nam si non ante hiemem convaluit,frigoribus adfligitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 2:3)
deinde sata non ita nutriunt, ut ante convalescant ac prosiliant, quam retorrcscant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 4:5)
Cui nostrae sententiae scio paene omnium agricolarum diversam esse opinionem, quae de Amineis inveterata longo iam tempore convaluit, tamquam natali et ingenita sterilitate laborantibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 7장 2:3)
Quos cum per definitum vineislocum fecerunt, in lateribus sulcorum viviradices vel decisos quam recentissimos palmites novellos erigunt, consitis compluribus inter ordinaria semina malleolis, quos postea quam convaluerint crudo solo quod omissum est transversis scrobibus propagent, atque ordinent vineam paribus intervallis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 5:3)
Sic enim melius et ipse convalescet,et ordinariis seminibus modice vacuum solum ad culturam praebcbitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 16장 2:1)
sed est proprietas in surculis, ut alii meridiano axe convalescant, quia sint calori aptiores;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 8:3)
Potes etiam, si te cura pomorum tangit, ultimis ordinibus in ea vineti fine qua subiacet septentrionibus, ne cum increverint obumbrent, cacumina ficorum pirorumve et malorum depangere, quae vel inseras interposito biennii spatio, vel si generosa sint, adulta transferas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 11:3)
Sic enim optime et viviradices et reliqua semina, quae deposuerimus, convalescent, simul ac tenera humus nullis herbis irrepentibus umorem stirpibus praebuerit, nec duritia soli novellas adhuc plantas velut arto vinculo compresserit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION