라틴어 문장 검색

sed, cum illis cognitionem rerum concesserit, quod in ea solum illi voluerint elaborare, tractationem orationis, quae sine illa scientia est nulla, sibi adsumet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 54:1)
quarum rerum fateor magnam multiplicemque esse disciplinam et multas copiosas variasque rationes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 222:3)
Tamen nemo suaserit studiosis dicendi adulescentibus in gestu discendo histrionum more elaborare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 251:2)
Quod si in gestu, qui multum oratorem adiuvat, et in voce, quae una maxime eloquentiam vel commendat vel sustinet, elaborare nobis non licet ac tantum in utroque adsequi possumus, quantum in hac acie cotidiani muneris spati nobis datur, quanto minus est ad iuris civilis perdiscendi occupationem descendendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 252:1)
cuius quidem ipsius facultatis exercitatio oratorum propria est, sed iam in philosophorum consuetudine versatur maximeque eorum, qui de omni re proposita in utramque partem solent copiosissime dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 263:2)
ita vim oratoris cum exprimere subtiliter visus es, tum laudare copiosissime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 39:3)
cumque is se non nolle dixisset, locutus esse dicitur homo copiosus aliquot horas de imperatoris officio et de [omni] re militari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 75:3)
Si intellegam posse ad summos pervenire, non solum hortabor, ut elaboret, sed etiam, si vir quoque bonus mihi videbitur esse, obsecrabo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 85:5)
in qua nihil illi defuit, quod non modo copiosus, sed etiam sapiens orator habere deberet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 98:7)
illud autem genus orationis non cognitionem iudicis, sed magis perturbationem requirit, quam consequi nisi multa et varia et copiosa oratione et simili contentione actionis nemo potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 214:3)
Patiemur' inquit 'Caesarem, qui quamquam [M.] Crasso facetias concedit, tamen multo in eo studio magis ipse elaborat, non explicare nobis totum genus hoc iocandi quale sit et unde ducatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 231:2)
non tam ut prosim causis, elaborare soleo, quam ut ne quid obsim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 295:2)
sed hoc magis in hac elaborandum est, quod et difficilius est non esse obscurum in re narranda quam aut in principio aut in argumentando aut in perorando;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 329:2)
neque vero mihi quisquam copiosius umquam visus est neque subtilius in hoc genere dicendi quam iste hodie esse versatus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 365:7)
Quid enim meus familiaris C. Velleius adferre potest, quam ob rem voluptas sit summum bonum, quod ego non copiosius possim vel tutari, si velim, vel refellere ex illis locis, quos exposuit Antonius, hac dicendi exercitatione, in qua Velleius est rudis, unus quisque nostrum versatus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 78:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION