라틴어 문장 검색

si tamen carbunculus in exteriore palpebrae parte est, ad cataplasmata aptissimum est lini semen ex mulso coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 30:5)
aut si id non est, tritici farina eodem modo cocta.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 30:6)
stibis cocti, amuli, singulorum P. #1108 VI;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 32:4)
spumae argenti coctae et elotae P. #1108 IIII.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 37:7)
Sed ea spuma ex aqua pluuia[ti]li coquitur, et arida haec medicamenta ex suco murti conteruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 38:1)
- Sed sic laborantes inungui oportet sanie iocineris maxime hirquini, si minus, caprini, ubi id assum coquitur, excepta;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 68:3)
uerum est et rosa et radicum harundinis sucus, et oleum, in quo lumbrici cocti sunt, et umor ex amaris nucibus aut ex nucleo mali Persici expressus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 4:2)
murrae, misy cocti, singulorum P. #1108 I;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 8:4)
ueratrum quoque ad id ex aceto conteritur, deinde melle cocto excipitur, et inde collyrium factum in aurem demittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 21:6)
Cuius rei causa et quinquefolii radix in uino mixto coquitur, et hyoscyami radix uel in posca uel in uino, sic ut paulum his salis adiciatur et papaueris non nimium aridi cortices et mandragorae radix eodem modo.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 2:1)
Ex populo quoque alba cortex radicis in hunc usum in uino mixto recte coquitur, et in aceto cornus ceruini ramentum, et nepeta cum taeda pingui ac ficu item pingui uel in mulso uel in aceto et melle;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 2:3)
ex malo Punico dulci sucus exprimitur, et eius sextarius in leni igne coquitur, donec ei mellis crassitudo est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 2:1)
Aut eiusdem suci sextarius eodem modo coquitur, atque eadem ratione trita haec adiciuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 2:4)
passi quam dulcissimi tres heminae ad unam cocuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 4:3)
uel mixtis inter se rosae foliis aridis, pineis nucleis, menta, coliculo, melle, uel eo medicamento, quod ex moris fit, quorum sucus eodem modo quo Punici mali ad mellis crassitudinem coquitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION