라틴어 문장 검색

et imperata exsequi, et jugum subire, et ad vocem magistri accelerare gradum, aut sistere, aut deflectere, aut aliqua munia sui operis quae jubentur, humano quodam famulatu obire consueverunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:4)
Unde liquet quod hae commotiones quae secundum legem mentis sunt, ex divino favore procedunt, alii autem sensus ex voluptate corporea.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:9)
quia non humanarum eos consortes voluit esse curarum, sed divinae religionis ministros.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:30)
minister autem Dei humanarum consortiis renuntiat passionum, et quadam carnalis illecebrae se abdicat necessitudine propter studia virtutis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:6)
Quomodo enim potest ab humanis temperare qui divina violavit, et hominibus bonus esse qui Deum laesit?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 3:5)
Metus vero qui hanc vitam viventibus frequenter ingruunt, moestitiae, dolores, gemitus, diversique cruciatus, gravitatum, et aegritudinum vulnera plurimas etiam mortes generi humano inferunt, ut ista mors remedium esse videatur, non poena.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:6)
Inseritur hoc loco dogma de incorruptione animae, quod ipsa vera et beata vita sit, quam unusquisque bene conscius vivit multo purius ac beatius, cum hujus carnis anima nostra deposuerit involucrum, et quodam carcere isto fuerit absoluta corporeo;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:1)
eo quod ab humana mansuetudine transisset ad saevitiam bestiarum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:7)
ut quod fuit humani generis abundantia, divinae deputetur gratiae;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 2:5)
Ergo quia in diluvio per arcam Noe servatae sunt reliquiae generis humani ad seminarium reparationis et renovationis futurae, ideo praemisit hic:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 2:13)
De constructione arcae, in qua humani corporis figura describitur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 1:1)
et cujus nidi singulas ejusdem corporis humani partes significant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 1:2)
Sed jam de ipsa Noe arca dicendum, quam si quis velit impensius considerare, inveniet in ejus aedificatione descriptam humani figuram corporis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:1)
Et alia si quis consideret, etiam plures nidos inveniet in hac fabrica humani corporis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:24)
Ex multis ossibus, nervisque, et caeteris aliis constat humanum corpus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION