라틴어 문장 검색

ferae quoque ipsae Veneris evitant nefas, generisque leges inscius servat pudor.
(세네카, 파이드라 13:10)
instruere similes inscio fratri cibos
(세네카, Thyestes 1130:1)
Dominus autem ante prandium venatum ivit, et interim miles foramen turris aperuit, et domina descendit, et pannos quos iam fecerat ad modum terre sue dominam induit et marito reverso huius rei inscio miles ad mensam posuit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:21)
et quamvis duplici correptum ardore iuberent hac Amor hac Liber, durus uterque deus, subiecto leviter positam temptare lacerto osculaque admota sumere tarda manu, non tamen ausus eram dominae turbare quietem, expertae metuens iurgia saevitiae;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 36)
correptus saevo Veneris torrebar aeno;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 247)
parvulus hic gemino cinctus serpente novercae inscius arridet monstris ludumque putando insidias, dum nescit, amat vultuque dolentis exstingui deflet quos ipse interficit angues, praeterea sparsis sunt haec subiecta figuris:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium53)
qui inter cetera quae sibi provinciales agenda mandaverant interceptas litteras deferebant, quas Arvandi scriba correptus dominum dictasse profitebatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 5:1)
unde est et illud, quod sero correptus aut raro plus arcus manui, iugo bos, equus freno rebellat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 2:3)
stat sexus rudis insciusque ferri;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres21)
huc ades et genium templis nascentibus infer, non te Lenia nocens nec pauperis arva Molorchi nec formidatus Nemees ager antraque poscunt Thracia nee Pharii polluta altaria regis, sed felix simplexque domus fraudumque malarum inscia et hospitibus superis dignissima sedes, pone truces arcus agmenque immite pharetrae et regum multo perfusum sanguine robur, instratumque umeris dimitte ingentibus hostem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis13)
"exquirant animi, non inscia suasit relligio, magnis exercita cladibus olim plebs Argiva litant;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권195)
"quodni me veterum poenas sancire malorum gentibus et diros sinitis punire nepotes - arcem hanc aeternam, gentis sacraria nostrae, testor et Elvsios, etiam mihi numina, fontes - , ipse manu Thebas correptaque moenia fundo excutiam versasque solo super Inacha tecta effundam turres aut stagna in caerula verram imbre superiecto, licet ipsa in turbine rerum Iuno suos colles templumque amplexa laboret."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권90)
sed altus consiliis pater imperiique haud flectere molem inscius:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권151)
fugit silvas pernicior alite vento saxa per et plenis obstantia flumina ripis, qualis erat, correpta sinus et vertice flavum crinem sparsa noto;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권139)
ille velut pecoris lupus expugnator opimi, pectora tabenti sanie gravis hirtaque saetis ora cruentata deformis hiantia lana, decedit stabulis huc illuc turbida versans lumina, si duri comperta clade sequantur pastores, magnique fugit non inscius ausi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권162)

SEARCH

MENU NAVIGATION